DEFENSIONES THEOLOGIAE DIVI THOMAE AQUINATIS IN Quartum SENTENTIARUM
EXPLICIT TABULA SEXTI VOLUMINIS DEFENSIONUM JOHANNIS CAPREOLI
ARTICULUS II. ponuntur objectiones
ARTICULUS 11. PONUNTUR OBJECTIONES
DISTINCTIONES XXVI, XXVII, XXVIII, XXIX.
DISTINCTIONES XXX, XXXI, XXXII.
DISTINCTIO XXXllI, ET NOVEM SEQUENTES
ARTICULUS I. PONUNTUR CONCLUSIONES
UTRUM POST PENITENTIAM RESURGAT HOMO IN AEQUALI VIRTUTE Iterum, circa quartamdecimam distinctionem, quaeritur: Utrum post poenitentiam resurgat homo in aequali virtute. . Et arguitur quod sic. Dicit enim Apostolus, Roman. 8 (v. 28) : Diligentibus Deum
omnia cooperantur in bonum; ubi dicit Glossa Augustini (de Corrept, et gratia, cap. 9), quod hoc adeo verum est, ut si qui corum devient et exorbitent, hoc ipsum Deus faciet eis in bonum proficere. Sed hoc non esset, si homo resurgeret in minori virtute. Ergo, etc. In oppositum arguitur. Quia charitas proficiens, vel perfecta, major est quam charitas incipiens. Sed quandoque aliquis cadit a charitate proficiente, resurgit autem in charitate incipiente. Ergo resurgit homo quandoque in minori charitate et virtute. In hac quaestione erunt tres articuli. In primo ponentur conclusiones. In secundo, objectiones. In tertio, solutiones.