DEFENSIONES THEOLOGIAE DIVI THOMAE AQUINATIS IN Quartum SENTENTIARUM
EXPLICIT TABULA SEXTI VOLUMINIS DEFENSIONUM JOHANNIS CAPREOLI
ARTICULUS II. ponuntur objectiones
ARTICULUS 11. PONUNTUR OBJECTIONES
DISTINCTIONES XXVI, XXVII, XXVIII, XXIX.
DISTINCTIONES XXX, XXXI, XXXII.
DISTINCTIO XXXllI, ET NOVEM SEQUENTES
ARTICULUS I. PONUNTUR CONCLUSIONES
UTRUM CONFESSIO NON INTEGRA POSSIT ALIQUID VALERE AD SALUTEM iRCA decimam octavam distinctionem, et finem praecedentis, quaeritur : Utrum confessio non integra possit aliquid valere ad salutem. Et arguitur quod sic. Quia sacerdoti non debet fieri confessio de peccatis, nisi propter absolutionem. Sed quandoque sacerdos qui audit confessionem, potest de aliquibus peccatis absolvere, et non de omnibus. Ergo ad minus in tali casu non oportet quod confessio sit integra. In oppositum arguitur. Quia hypocrisis est impedimentum poenitentiae. Sed dividere confessionem ad hypocrisim pertinet, ut Augustinus (De vera et falsa poenitentia (ot), cap. 15) dicit. Ergo confessio debet esse integra, sic ut omnia peccata uni sacerdoti quis confiteatur. In hac quaestione erunt tres articuli. In primo ponentur conclusiones. In secundo, objectiones. In tertio, solutiones.