DILUCIDISSIMA EXPOSITIO ET QUAESTIONES IN OCTO LIBROS PHYSICORUM ARISTOTELIS
QUAESTIO IV Utrum locus sit aequalis locato
QUAESTIO V Utrum aqua sit locus naturalis terrae
QUAESTIO VII Utrum omne ens sit in loco
QUAESTIO XII Utrum in vacuo, si esset, posset fieri motus
QUAESTIO XVI Utrum tempus sit motus caeli
QUAESTIO XVIII Ultum omne ens sit in tempore
QUAESTIO I Utrum ad substantiam sit motus
QUAESTIO III Utrum in quantitate sit motus
QUAESTIO VII Utrum quies contrarietur motui
QUAESTIO VI Utrum in instanti possit flerimolus
QUAESTIO VII Utrum indivisibile moveri possit
QUAESTIO I Utrum omne quod movetur, moveatur ab alio
(a) Primus motor est infinitus. Nola,primo, quod aliquid esse infinitum potest intelligi dupliciter : Uno modo secundum durationem, quia scilicet durat tempore infinito ; et isto modo secundum Philosophum et Commentatorem, primus motor et aliae Intelligentiae ab ipso, caelum, et multa alia sunt infinita,quamvis secundum veritatem solus Deus sit hoc modo infinitus. Secindo modo, quia movet motu infinito secundum durationem, non autem secundum velocitatem, et sic etiam secundum ipsos solae Intelligentiae, et corpora caelestia sunt infinita. Tertio, quia motor motu locali uno, et continuo movet per infinitum tempus : et sic secundum eos quaelibet Intelligentia est infinita, quia quaelibet Intelligentia secundum Aristotelem movet orbem motu locali circulari infinito. Secundo, aliquid dicitur infinitum, quia impar tibilitor, et a se movet motu locali per tempus infinitum, et sic secundum eos, solus primus motor est infinitus.
Nota secundo, quod duo sunt modi infinitatis, quos Philosophus reputat impossibiles : unus est, quo aliquid diceretur infinitum actu secundum extensionem, et quantitatem molis. Alius quo aliquid diceretur infinitum intensive. Et licet aliqui dicant secundum Aristotelem Deum neutro modo esse infinitum, scilicet extensive, et intensive, Scotus tamen in primo distinctione secunda, quaestione prima, et in septimo quodlibet, et in tractatu de primo principio incomplexo, tenet ad mentem Aristotelis Deum esse infinitae virtutis, inflnitique vigoris intensive; nec ex hoc sequitur ipsum movere in instanti, quia primus motor non immediate movet caelum ; imo motor ipsius caeli est quaedam Intelligentia, quae est virtutis finitae, cujus tamen virtus continuatur per tempus infinitum a primo motore, qui est infinitae virtutis, tam secundum durationem, quam secundum intentionem.