DILUCIDISSIMA EXPOSITIO ET QUAESTIONES IN OCTO LIBROS PHYSICORUM ARISTOTELIS
QUAESTIO IV Utrum locus sit aequalis locato
QUAESTIO V Utrum aqua sit locus naturalis terrae
QUAESTIO VII Utrum omne ens sit in loco
QUAESTIO XII Utrum in vacuo, si esset, posset fieri motus
QUAESTIO XVI Utrum tempus sit motus caeli
QUAESTIO XVIII Ultum omne ens sit in tempore
QUAESTIO I Utrum ad substantiam sit motus
QUAESTIO III Utrum in quantitate sit motus
QUAESTIO VII Utrum quies contrarietur motui
QUAESTIO VI Utrum in instanti possit flerimolus
QUAESTIO VII Utrum indivisibile moveri possit
QUAESTIO I Utrum omne quod movetur, moveatur ab alio
(a) Suppositio, quam praemittit, est ista, . etc. Nota, quod duae sunt causae velocitatis, et tarditatis in motu : Prima causa quare gravia aliquando moventur velocius, et 1 aliquando tardius, est diversitas medii secundum raritatem, et densitatem ; qualis enim est proportio medii ad medium in raritate, et densitate, talis est proportio motus ad motum in velocitate, et tarditate, et temporis ad tempus in brevitate, et longitudine : ut si aer sit rarior, aliquis motus factus per aerem erit velocior motu facto per aquam ; et si in duplo sit rarior, motus erit in duplo velocior, et tempus minus longum, et hoc debet intelligi caeteris paribus.Medium enim impedit motum, quia resistit mobili ; resistit autem quandoque magis, et quandoque minus ;magis autem resistit quando movetur contra ipsum mobile, et minus quando quiescit ; sed caeteris paribus medium densius magis resistit, eo quod non ista faciliter dividitur. Secunda causa est diversitas mobiis in gravitate, et levitate ;nam caeteris paribus, mobile gravius velocius descendit, et in minori tempore, quam mobile minus grave.
(b) Illud quod esset gravius, vel aptius, etc. Nota, quod caeteris paribus, mobile majoris virtutis velocius, et citius movetur, quam minoris virtutis : ut pondus majoris gravitatis, puta plumbum, velocius descendit, quam stupa, et ignis levior velocius ascendit, quam aer. Dixi caeteris paribus ex parte figurae : nam plana aut quadrata, quia plus aeris sub se comprehendunt, tardius descendunt, quam acuta aeri scindendo aptiora.