DILUCIDISSIMA EXPOSITIO ET QUAESTIONES IN OCTO LIBROS PHYSICORUM ARISTOTELIS
QUAESTIO IV Utrum locus sit aequalis locato
QUAESTIO V Utrum aqua sit locus naturalis terrae
QUAESTIO VII Utrum omne ens sit in loco
QUAESTIO XII Utrum in vacuo, si esset, posset fieri motus
QUAESTIO XVI Utrum tempus sit motus caeli
QUAESTIO XVIII Ultum omne ens sit in tempore
QUAESTIO I Utrum ad substantiam sit motus
QUAESTIO III Utrum in quantitate sit motus
QUAESTIO VII Utrum quies contrarietur motui
QUAESTIO VI Utrum in instanti possit flerimolus
QUAESTIO VII Utrum indivisibile moveri possit
QUAESTIO I Utrum omne quod movetur, moveatur ab alio
(a) In quocumque tempore movetur B, etc. Nutu quod quemadmodum in linea considerantur puncta, ita et in motu sunt mutata esse indivisibilia, atque adeo sicut in linea puncta continuantia non sunt actu, sed potentia ;quando tamen linea actu dividitur, punctum terminativum est actu quia terminat divisionem, (sicut partes quando sunt actu continuae, sunt entia in potentia: quando vero sunt actu divisae, sunt entia in actu) ita et mutata esse continuantia motum sunt in potentia ; quando vero mutatum este actu terminat motum, tunc est inactu.Demonstratio ergo Aristotelis est, quod sicut in linea ante quamlibet partem, e t punctum, ita et in motu ante quamlibet partem motus est mv.lt.tum esse ; sed quia mutatum esse evidentius apparet, quando actu terminat et rumpit motum, demonstrationem format in duobus mobilibus, ut in littera patet.
(b) SU tempus in quo mobile movetur, etc. Nola quod Aristoteles ex bac ratione colligit, quod, cum omne tempus quantumcumque minimum, sit divisibile, et inter duo nunc semper mediat tempus, et cuilibet nunc correspondet in motu, mutatum esse, atque adeo inter quaecumque mutata esse, mediat motus, sequitur quod veluti ante quamlibet particulam temporis praecesserunt infinita nunc, ita ante quamlibet particulam motus praecesserunt infinita mutato esse, et per consequens quidquid movetur, infinities fuit mutatum.
(O) Quia, cum omnis mutatio fiat in tempore. Nota quod Aristoteles non accipit hic mutatum esse ut hactenus, pro termino motus, qui est ia instanti, sed pro eo quod est mutari : et loquitur de motu proprie,ut distinguitur a mutatione. Nam generalio,quae, verbi gratia, est mutatio de non esse ligni ad esse ignis, si accipiatur pro inceptione, ipsa non fit in tempore, quoniam, ut videbimus W6. 8. generatio fit per primum esse, et quia non datur ultimum ligni, unde generatur ignis, nullum est medium tempus inter ultimum esse ligni, et primum esse ignis, sed idem instans, quod est primum esse ignis, est primum non esse privationis ignis, puta ligni. Si autem accipiatur generatio pro toto motu alterationis praecedente in ligno, qui terminatur ad esse ignis, ille fit quoque in tempore. (d) In aliis mutationibus ut in generacione, etcNolaquodex duabus demonstrationibus, quas fecerat Aristoteles,priorem,quae ex divisione temporis procedit, dicit habere locum in alteratione, et generatione,et corruptione ; nam altera quae ex divisione spatii sumebatur,in solo motu locali verumhabet, elapplicari etiam potest motui augmenti,et decrementi. Ut enim ante quodlibet punctum spatii, in quod mobile mulalunv est, praecessit spatium per quod mutabatur, et ante quamlibet partem spatii praecesserat punctum in quo fuerat mutatum, ita et in augmento quantitatis ante quemlibet terminum, et punctum acquirebatur quantitas ; et ante quodlibet acquiri praecessit terminus, ad quem res augmentata est.
In intensione autem qualitatis, non est adeo patens quomodo ex parte rei acquisitae ante quodlibet mutatum esse sit moveri, et ante quodlibet moveri, mutatum esse, et ideo evidentius indicatur ex parte temporis : omnis enim intensio et remissio fit in tempore, et ante quamlibet partem temporis praecessit instans, in quo res est mutata, et ante quodlibet instans praecessit tempus in quo movebatur ; generatio vero et corruptio, licet accepta pro inceptione, et desitione substantiae, non fiant in tempore, tamen, si accipiantur pro motu alterationis, qui terminatur ad desitionem, verbi gratia, aquae, et inceptionem aeris, in tempore fiunt,ut saepius alibi dicit Scotus : vel sicut dicit hic, in generatione non est successio secundum gradus formae, sed solum secundum paries quantitativas subjecti.
(e) Omne quod fit mutatur etc. Nola, quod alia est consideratio substantiae in homogeneis, et alia in heterogeneis. In homogeneis namque, cujus partes sunt ejusdem rationis, id quod generatur tempore, quo forma extenditur per materiam, secundum eamdem rationem generatum est secundum partem, ut cum forma ignis extenditur per materiam ligni, ante quemlibet ignem genitum generabatur ignis, et ante quodlibet generari erat ignis aliquis genitus ; sed in heterogeneis, ut verbi gratia, in animali, non semper id quod generatur praecessit secundum eamdem rationem, sed secundum partem alterius rationis, ut quando in animali animantur pedes, prius fuit animatum cerebrum, et ante cerebrum fuit animatum cor ; et I103 est quod insinuat exemplo domus, cujus fundamentum praejacitur parietibus. At vero quia minimum utriusque substantiae producitur in instanti, ante illud mutatum esse non praecedit moveri secundum eamdem formam, scilicet substantialem, sed praecedit alteratio, quia prtor corrumpebatur substantia, quae quidem alteratio quodammodo continuatur cum generatione ; atque ita verum est quodammodo semper, quod omne quod factum est, prius aut secundum partem, aut secundum alterationem fiebat, et omne quod fit partim factum erat ; et pariter in corruptione, omne quod corruptum est, corrumpebatur, et omne quod corrumpitur partim corruptum erat : etenim alteratio ipsa quae terminatur non solum ad qualitatem, sed etiam ad desitionem unius substantiae, et generationem alterius, vocatur non solum alteratio, sed et corruptio, et generatio.