DILUCIDISSIMA EXPOSITIO ET QUAESTIONES IN OCTO LIBROS PHYSICORUM ARISTOTELIS
QUAESTIO IV Utrum locus sit aequalis locato
QUAESTIO V Utrum aqua sit locus naturalis terrae
QUAESTIO VII Utrum omne ens sit in loco
QUAESTIO XII Utrum in vacuo, si esset, posset fieri motus
QUAESTIO XVI Utrum tempus sit motus caeli
QUAESTIO XVIII Ultum omne ens sit in tempore
QUAESTIO I Utrum ad substantiam sit motus
QUAESTIO III Utrum in quantitate sit motus
QUAESTIO VII Utrum quies contrarietur motui
QUAESTIO VI Utrum in instanti possit flerimolus
QUAESTIO VII Utrum indivisibile moveri possit
QUAESTIO I Utrum omne quod movetur, moveatur ab alio
(a) Octavo arguitur, retento eodem casu, etc. Nota, quod hic textus est corruptus et mancus, ideo in hunc modum est corrigendus : quia, vel A pertransit totum C, in tempore quo B pertransit totum D, aut minus ; si in eodem tempore pertransit totum, sequitur consequens ut prius, quod motibus aequalibus in aequali tempore pertransibuntur inaequalia spatili. Si minus, ponatur igitur quod A pertranseat spatium B partem spatii, id est, quod E est pars spatii C ; igitur eadem est proportio D ad D, et A ad E : sed proportio A ad C, ponebatur aequalis proportioni B ad D, ergo proportio A ad E est aequalis proportioni A ad C, quod est impossibile ; quia tunc, etc.
(b) Dico quod sive sit idem quod termini, etc. Nota, Ilenricus de Gandavo Quodl. 9. q. 3. quodl. 5. q. 6. et 7. et quodl. 7. q. 1. asserit, quod omnis relatio est eadem realiter cum fundamento : quam sententiam secuti sunt Nominales, et Sotus in Praedicamentis, cap: de Relatione, q. 2. Oppositam sententiam docet Scotus in 2. d. I. q. 5. quae consistit in duabus conclusionibus. Prima conclusio : Relationes, quarum fundamenta possunt esse sine termino et relatione, distinguuntur realiter a suis fundamentis, ut paternitati, similitudo, proportio, etc. Secunda conclusio: Relationes quarum fundamenta non possunt esse sino termino, et relatione, sunt idem realiter cum fundamentis, ut creatio passiva, etc.