DILUCIDISSIMA EXPOSITIO ET QUAESTIONES IN OCTO LIBROS PHYSICORUM ARISTOTELIS
QUAESTIO IV Utrum locus sit aequalis locato
QUAESTIO V Utrum aqua sit locus naturalis terrae
QUAESTIO VII Utrum omne ens sit in loco
QUAESTIO XII Utrum in vacuo, si esset, posset fieri motus
QUAESTIO XVI Utrum tempus sit motus caeli
QUAESTIO XVIII Ultum omne ens sit in tempore
QUAESTIO I Utrum ad substantiam sit motus
QUAESTIO III Utrum in quantitate sit motus
QUAESTIO VII Utrum quies contrarietur motui
QUAESTIO VI Utrum in instanti possit flerimolus
QUAESTIO VII Utrum indivisibile moveri possit
QUAESTIO I Utrum omne quod movetur, moveatur ab alio
Quoniam (1) autem oportet. Hoc est sextum capitulum hujus tratactus, in quo Aristoteles ostendit primum motorem esse unum, et perpetuum. Et primo praemittit intentionem. Secundo praemittit duas suppositiones. Tertio ponit duas conclusiones. Et quarto recapitulat. Secunda ibi : Manifestum enim est. Tertia ibi : Ipsius enim. Quarta ibi: Manifestum est igitur. Primo praemittit, quod aliquid est semper motum. Secundo, (2) quod aliquid est semper movens. Tertio, quod primum movens est immobile, sive sit unum, sive plura. Et quarto, quod illud movens immobile est proprie aeternum : et hoc intendimus probare principaliter in isto capitulo. Et si dicatur contra, hoc nihil esset probare, quia statim apparet quod ista consequentia est necessaria: est immobile, igitur est per. petuum ; quia si sit corruptibile, jam esset materiale. Respondetur, quod non sequitur : quia si esset divisibile aliquod,quod esset postquam non fuit prius, vel quod non esset postquam prius fuit, jam illud non esset perpetuum, et tamen non esset materiale, quia probatum est in 6. quod omne quod movetur, est divisibile.
Manifestum(3) enim est. Hic praemittit duas suppositiones: Prima est, quod illius, quod quandoque est, et quandoque non est, necesse est esse aliquam causam, quia impossibile est, quod aliquid transeat ex se ipso de non esse ad esse, vel econtra. Secunda suppositio, omne quod movetur habet magnitudinem, et est divisibile, sed hoc non est necessarium de movente. Prima pars patet ; quia est probatum 6. hujus, quod nullum indivisibile movetur. Et secunda pars antecedentis patet : quia non est necesse movens moveri ad hoc quod moveat, ut probatum fuit prius.
Ipsius (4) enim. Hic proponit duas conclusiones. Secundam ibi : Unum autem. Prima conclusio est principalis hujus capituli : Primum movens est perpetuum. Probatur sic : quia primum mobile perpetuo movetur : aut igitur perpetuo movetur ab uno, et eodem motore, vel a diversis motoribus conjunctis, quorum unus generatur post alium; si primo modo, habetur propositum, quod primum movens est perpetuum: si secundo modo, tunc omnium illorum moventium,qui aliquando sunt, et aliquando non sunt,oportet esse aliquam causam, quare aliquando sunt, et aliquando non sunt per primam suppositionem, et illa causa non est nisi perpetua ; igitur necesse est primum movens esse perpetuum,sive sit unum, sive plura
Unum autem. Secunda conclusio est: Primum movens est unum, ita ut non sint ponenda plura prima moventia. Probatur sic ; quia omnia possunt aeque bene, et melius salvari, ponendo unum primum movens omnium, quam ponendo plura ; igitur tantum debet poni unum primumovens.Tenefc consequentia, quia in naturalibus frustra ponuntur plura, ubi omnia aeque bene possunt salvari paucioribus ; et ideo potius essent ponenda finita quam infinita, et unum quam multar
Manifestum igitur. Hic recapitulat, quod necesse est primum movens esse unum, et perpetuum. Secundo, quod necesse est primum motum esse continuum. Unde si sit continuus, est unus, et e converso, et ideo fit ab uno movente.