DILUCIDISSIMA EXPOSITIO ET QUAESTIONES IN OCTO LIBROS PHYSICORUM ARISTOTELIS
QUAESTIO IV Utrum locus sit aequalis locato
QUAESTIO V Utrum aqua sit locus naturalis terrae
QUAESTIO VII Utrum omne ens sit in loco
QUAESTIO XII Utrum in vacuo, si esset, posset fieri motus
QUAESTIO XVI Utrum tempus sit motus caeli
QUAESTIO XVIII Ultum omne ens sit in tempore
QUAESTIO I Utrum ad substantiam sit motus
QUAESTIO III Utrum in quantitate sit motus
QUAESTIO VII Utrum quies contrarietur motui
QUAESTIO VI Utrum in instanti possit flerimolus
QUAESTIO VII Utrum indivisibile moveri possit
QUAESTIO I Utrum omne quod movetur, moveatur ab alio
Atvero (1) per se considerantibus, etc. Hoc est quintum capitulum hujus tractatus, in quo ostendit vacuum non esse per naturam, et conditionem, quam vacuum haberet si esset. Et primo ponit conclusionem. Secundo probat, ibi : Ut enim in aqua. Primo ponit istam conclusionem : Vacuum non est ; et hoc sub istis verbis, Manifestum est consideran tibus, id est, ex propria natura, et conditione vacui, quod bene dicitur vacuum : quia vere vacuum est ab entitate, id est, nihil est.
Ut enim in aqua. Probat dictam conclusionem triplici ratione. Secunda ibi : Amplius autem. Tertia ibi : Amplius manifestum esse oportet. Pro prima ratione supponitur primo, quod impossibile est duo corpora esse simul. Probatur primo : quia videmus, quod cubus ligneus positus in aqua tantum facit distare, quantus est cubus. Secundo, quia omni corpori, quod movetur localiter, cedit aliud corpus in quo movetur ; quod non esset, si illa duo possent esse simul. Et dicit Philosophus, quod sicut cubus facit de aqua tantum distare, quantus est cubus, ita etiam facit de aere, licet hoc non appareat nobis propter insensibilitatem aeris.
Secunda suppositio, quod in vacuo non est ita distensio vacui, et divisio corporis, quod poneretur in vacuo, si essent simul, nec vacuum cederet sibi, quemadmodum si aqua, vel aer, non cederet cubo ligneo posito in eo. Patet, quia quod non est, nullo modo potest cedere.
Tertia suppositio,quod cubus vacui habet tantam dimensionem, seu magnitudinem, quantam habet cubus ligni, et inter ea non est differentia quantum ad dimensionem, licet bene, quantum ad alia : quia scilicet dimensio unius conjuncta est cum passionibus, et qualitatibus ; et dimensio alterius non.
Quarta suppositio, quod corporibus naturalibus non repugnat esse simul ex parte qualitatum, aut etiam ex parte formae substantialis, vel materiae, sed praecise ex parte dimensionis : quia tam forma, quam materia, quam etiam qualitates possunt esse sub minori loco, et sub minori quantitate sine corruptione.
Ex quibus sequitur quinta suppositio, quod tota incompossibilitas,unde corpora naturalia non possunt esse simul, provenit ex parte dimensionis. Istis suppositis, formatur ratio ; quia si vacuum esset, sequeretur quod plures dimensiones essent simul, et penetrarent se. Consequens est impossibile per primam suppositionem. Consequentia probatur : quia corpus cum suis dimensionibus po situm in vacuo, esset simul cum dimensionibus vacui per secundam suppositionem. Et si dicatur, quod consequens esset bene inconveniens de dimensionibus, quarum utraque esset dimensio pleni ; sed illis quarum una esset dimensio pleni, et alia vacui, non esset inconveniens : hoc non valet , quia repugnantia dimensionum ad essendum simul non provenit ex parte substantiae, vel qualitatum, sed praecise ex parte dimensionis per quartam, et quintam suppositiones ; sed eadem est ratio, quoad hoc de dimensione vacui, et de dimensione pleni, per tertiam suppositionem : igitur si impossibile est aliquod corpus esse simul cum alio, impossibile est aliquod corpus esse simul cum vacuo, et habetur propositum.
Amplius (2) autem. Ponit secundam rationem : quia si vacuum esset, tunc frustra poneretur. Consequens est falsum : quia in naturalibus nihil debet poni frustra. Consequentia probatur, quia si poneretur, vel hoc esset ad recipiendum alia corpora, et hoc est impossibile per praecedentem rationem, vel ad dandum aliis corporibus dimensiones ; et hoc non, quia cubus de se est dimensionatus sine dimensionibus vacui-Unde secundum Commentatorem sequitur, quod dimensiones vacui essent magis substantiae per se existentes, quam substantiae compositae, quae actu per se subsistunt.
Amplius (3) manifestum esse oportet. Ponitur tertia ratio : quia illud non debet poni a Philosopho naturali, quod non est sensatum, vel expertum, aut deducibile ex sensatis ; sed vacuum non sentitur, nec potest deduci ex sensatis ; ut patet inducendo in corporibus mundi.