DILUCIDISSIMA EXPOSITIO ET QUAESTIONES IN OCTO LIBROS PHYSICORUM ARISTOTELIS
QUAESTIO IV Utrum locus sit aequalis locato
QUAESTIO V Utrum aqua sit locus naturalis terrae
QUAESTIO VII Utrum omne ens sit in loco
QUAESTIO XII Utrum in vacuo, si esset, posset fieri motus
QUAESTIO XVI Utrum tempus sit motus caeli
QUAESTIO XVIII Ultum omne ens sit in tempore
QUAESTIO I Utrum ad substantiam sit motus
QUAESTIO III Utrum in quantitate sit motus
QUAESTIO VII Utrum quies contrarietur motui
QUAESTIO VI Utrum in instanti possit flerimolus
QUAESTIO VII Utrum indivisibile moveri possit
QUAESTIO I Utrum omne quod movetur, moveatur ab alio
(a) Primo praemittit conditiones loci. Nola, quod prima conditio intelligenda est de loco proprio primo, et immediato locatum continente ; non enim esset proprius, si cum locato continerentur alia , debet ergo locus continere locatum immediate, id est, debet proxime tangere locatum ; locus namque vini existentis in dolio non tam pro prie dicitur, ubi est dolium, nimirum cella vinaria, quam ipsum dolium: nam, ut in no lationibus ad tertiam quaestionem dicemus : Locus est superficies ultima concava continentis locatum. Secunda conditio intelligitur, quod locus non est aliquid ipsius locati sicut pars;cum locus distinguatur a locato, et qualibet ejus parte, et cum totum locatum possit a loco exire. Tertia intelligitur sicut prima de loco proprio: nam locus proprius cum propinquissime attingat locatum, nec major, nec minor est, sed aequalis locato; atque adeo, inquit Aristoteles, pri mum locum neque minorem esse, neque majorem : quia locus materialiter acceptus, hoc est., pro toto corpore continente (qualis est ampliora respectu vini) major est locato. Quarta conditio, qua Aristoteles dicit locum non deseri ab uno quoque, non est ita intelligenda, quod in. eodem loco esse non possit nisi unum, idemque locatum. Constat enim in eodem loco succedere diversa locata, sed in hunc modum est intelligenda, quod unusquisque locus semper habet aliquod locatum, sicu quodcumque locatum est in aliquo loco, ita ut dicantur ad convertentiam: locus est, ergo locati locus est. Locatum est, ergo loco locatum est, non tamen sequitur, corpus est, ergo in loco est ; ut patet de supremo caelo. Sexta conditio intelligitur solum de locis naturalibus gravium, et levium: quia cum de caelo nihil hactenus definierit, loquitur secundum famosam antiquorum opinionem, qui putabant caelos etiam constare ex natura gravi,vel levi, cum tamen in rei veritate caelum nec sursum, nec deorsum, nec prorsus ad locum, sed praecise in loco moveatur.
(b) Hic ponuntur quatuor conditiones definitionis. Nota, quod prima conditio patet exibis quae tradit Aristoteles 7. Topicorum cap. 2. ubi scribit, quod definitio est oratio explicans quod quid est, id est,rei naturam. Secunda patet ex his quae scribit 3. Metaph. lex. 1. ubi habet, quod veritatis cognitio est dubiorum solutio. Tertia conditio patet ex prima : nam cum definitio explicet naturam rei, ef naturam accidentia proprie subsequantur, per definitionem cognoscunt accidentia propria .
(c) Dicit primo, quod motus localis, augmentatio et diminutio, etc. Nola, quod triplex est motus localis ; alius enim est totius loci mutatio, qui dicitur motus ad locum. Et hic per se primo dicitur motus localis : quia terminus talis motus non est alius, quam locus. Alii duo sunt motus non ad alium distinctum locum, sed ad majorem, vel minorem, ut augmentatio, et diminutio . Et isti non sunt per se primo motus locales : nam augmentatio non est ad locum, sed ad quantitatem : et pariter diminutio, sed de per accidens, et consecutive aucta, vel diminuta quantitate, augetur, vel diminuitur locus. Nec sine causa adjecit Philosophus hanc distinctionem : quia locus non tam manifeste cognoscitur per augmentum vel decrementum locati, (ubi non mutatur totus locus, sed fit mutatio a parte ad totum locum, vel a loto ad partem) quam cognoscitur per motum localem, qui est per se primo motus ad locum.
(d) Et hanc distinctionem posuit. Aristoteles, etc. Nota, quod hanc distinctionem subjecit Aristoteles. Primo, quia quot modis contingit moveri localiter, tot modis contingit esse in loco, scilicet per se, et per accidens. Secundo,ul notat Scotus ; quia locus non tam innotescit ex his, quae moventur per accidens, quam ex his, quae per se moventur .
(e) Corpus continens secundum se totum, etc. Nota, quod locus (ut dictum est supra) alius est communis, qui non est aequalis locato, sed est locus , aut quia est loci locus, ut coelum est locus meus, quia est locus aeris, in quo ego sum, similiter totum corpus, in cujus parte ego sum, ut elemen tum aeris, est materialiter locus meus, quia sum in aliqua ejus particula, et quia per motum non mutatur locus communis, sed locus proprius, puta superficies quae me tangens circumdat : per talem motum non cognoscemus locum communem, sed proprium ; et hanc superficiem appellat ultimum continentis versus locatum, ubi, ait, quod non est homo in toto aere, sed propter ultimum ipsius continens.E t ea mdem appellat primum locum : nam quod incipiendo ab aere versus me,est aeris ultimum, incipiendo a me, est mihi primum.
(f) Et ideo corpus continens secundum ultimum sui, etc. Nota, quod illud ultimum continentis debet esse ultimum non in potenlia,sed in actu. Illud enim est ultimum in potentia respectu alicujus, quod est continuum alteri ; illud vero est ultimum in actu, quod est actu divisum, atque alteri contiguum : verbi gratia, totum continet partem, ut humerus continet brachium, noiu quidem ut locus locatum, sed quia est continuus brachio,atque adeo humerus non est locus brachii, quia non habet ultimum actu versus brachium ; et eadem ratione oculus, qui est continuus cerebro, non est in illo tanquam in loco. Si autem esset discontinuus, illa superficies cerebri circumtangens oculum esset proprius locus ejus ; etenim quia esset ultimum actu continentis, esset primus locus oculi.