DILUCIDISSIMA EXPOSITIO ET QUAESTIONES IN OCTO LIBROS PHYSICORUM ARISTOTELIS
QUAESTIO IV Utrum locus sit aequalis locato
QUAESTIO V Utrum aqua sit locus naturalis terrae
QUAESTIO VII Utrum omne ens sit in loco
QUAESTIO XII Utrum in vacuo, si esset, posset fieri motus
QUAESTIO XVI Utrum tempus sit motus caeli
QUAESTIO XVIII Ultum omne ens sit in tempore
QUAESTIO I Utrum ad substantiam sit motus
QUAESTIO III Utrum in quantitate sit motus
QUAESTIO VII Utrum quies contrarietur motui
QUAESTIO VI Utrum in instanti possit flerimolus
QUAESTIO VII Utrum indivisibile moveri possit
QUAESTIO I Utrum omne quod movetur, moveatur ab alio
Et non (1) aliquando quidem est. Hoc est 3. caput in quo Philosophus reprobat opiniones antiquorum, et solvit rationes, quibus probant motum non esse perpetuum. Et primo, ostendit in quibus defecerunt, Secundo, format rationes, quibus probant motum non esse perpetuum. Et tertio, solvit illas. Secundum ibi: Contraria aute n his. Tertium ibi: Horum igitur id. Primo proponit quin -que defectus, in quibus antiqui defecerunt. Secundus ibi: At vero nihil. Tertius ibi: Dignius. Quartus, ibi: Habet quidem. Quintus ibi : Omnino autem. Primus defectus erat, quod uterque, scilicet Empedocles, et-Anaxagoras fictitie dixerunt. asserendo sicut dixit Empedocles, infinities fieri motum, et quietem per litem et amicitiam ; et etiam sicut dixerat Anaxagoras, quod tempore infinito entia quiescebant, et tunc superveniente intellectu divino incipiebat motus, et tempus. Patet, quia illi fictitie dicunt, quia asserunt aliquid in scientia naturali, quod non est per se notum, vel etiam quod non est per se magis apparens, quam suum oppositum. Secundus defectus, (2) quia in natura nihil est inordinatum, imo in omnibus agentia naturalia sunt causae ordinis : modo ordo naturae est, quod entia aliqua semper similiter se habeant, et alia entia aliquibus temporibus eodem modo se habeant, et determinatis temporibus alio modo; non autem est ordo secundum determinata tempora, quod tempore infinito facta sit quies, et solum tempore finito factus sit motus, quia istorum temporum ad invicem nulla est proportio.Tertius defectus est, quod licet Empedocles probabilius dixerit, quam Anaxagoras in hoc quod alternatis vicibus ponebat tempore infinito fieri motum, et postea quietem, et sic alternatim; tamen in hoc errabat, quod istud assumpsit tanquam dignitatem per se notam ; quod tamen indiget magna declaratione. Quartus defectus : quia licet experiamur, quod in nobis amicitia sit causa congregationis, et Iis causa disgregationis, tamen Empedocles non assignabat causa m, quare Iis plus movebat uno tempore, quam alio? Item, regnante amicitia, quae redditur pro causa ab Empedocle, ubi latebat Iis? Item, consequenter de modo expellendi amicitiam, et de nullo istorum fecit declarationem, ideo in hoc defecit. Quintus defectus : quia tam Empedocles, quam Anaxagoras dicebant, quod in sempiternis non est quaerenda causa, quare sic sit potius quam aliter? vel quare entia sempiterna sic agunt? ideo non est quaerendum quare sic movent intellectus divinus, Iis,vel amicitia, quae sunt causae sempiternae. Modo dicit Aristoteles quod hoc est falsum, quia dato quod sit aliqua conclusio perpetuo vera, tamen bene indiget declaratione, ut ista conclusio: O?nnis triangulus Iubet tres aequales duobus rectis, bene indiget demonstratione, ad hoc quod fiat evidens.
Contraria (4) autem his. Hic format rationes, quibus antiqui probabant motum non esse perpetuum; et sunt tres. Secunda ibi: Amplius videmus. Tertia ibi : Multo autem magis. Prima ratio est ista : omnis motus est de contrario in contrarium, de subjecto in subjectum, seu de termino in terminum ; igitur nullus motus est perpetuus. Antecedens patet 5. hujus. Consequentia probatur,quia inter duos terminos non potest esse infinitum.
Secunda ratio (4) est ista; quia videmus in corporibus inanimatis, quod aliquod quiescens postea movetur per motum alterius ab extrinseco, ut patet de lapide quiescente ; igitur multo fortius possibile est, quod mundus primo quiescat, et postea moveatur. Tertia ratio, quia videmus quod corpora animata moventur a se ipsis sine motu aliquo praeexistente, quia in se ipsis habent principium inchoativum sui motus, et per consequens postquam quievit mundus in tempore infinito ex se ipso movetur, quemadmodum posuit Anaxagoras. Etiam vocat Aristoteles corpus animatum, ut hominem, minorem mundum ; quia sicut in mundo majori Deus, et Intelligentiae regunt totum mundum per cognitionem et voluntatem, ita similiter homo regit se ipsum, per intellectum et voluntatem.
Horum (5) igitur id. Hic solvit dictas rationes. Secundam ibi : Moveri autem id. Tertiam ibi : Maxime autem. Primo, dicit quod impossibile est motum inter contraria unum et eumdem esse perpetuum, quia si fiat motus de uno contrario in reliquum, et postea fiat reversio, oportet quod inter istos motus cadat quies media, ut postea probabitur ; igitur non omnis motus est de contrario in contrarium, sed aliquis est de eodem in idem, ut motus circularis, qui potest reverti unde venit, sine quiete media ; et sic patet quod motus circularis per iterationem potest fieri perpetuus, et istud declarabitur.
Moveri (6) autem id. Hic solvit secundam, dicens, quod non est inconveniens aliquod moveri, quod prius non movebatur, quoniam est movens extrinsecum, a quo moveatur; sed hoc non potest esse de mundo, quia semper ante primum motum fuisset motus prior, per quem applicaretur extrinsecum movens, et ideo necesse est, quod eorum quae sunt immobilia, quaedam semper moventur, quaedam aliquando moventur,
et aliquando quiescunt: et hoc declarabitur in tractatu sequenti.
Maxime (7) autem id. Hic solvit tertiam rationem, quae est majoris evidentiae, quam aliqua praecedentium. Unde, quando dicitur, quod animal movetur sine motore extrinseco, hoc negatur ; et loquor de motu locali primo, quia forte continens extrinsecum movet ipsum secundum aliquam dispositionem, virtute cujus animal intermovetur ad sic movendum. Secundo, quia possibile est, quod illae dispositiones, secundum quas movetur animal a continente, moveant intellectum, et appetitum : modo totum animal movetur intellectu, et appetitu , ideo semper motum localem praecedit alius motus. Et declarat in exemplo, sit animal in somno, movetur secundum phantasiam, sic quando aliquando surgit, adhuc manente somno; et istud est manifestum in sequentibus, scilicet de Somno, et Vigilia.