DILUCIDISSIMA EXPOSITIO ET QUAESTIONES IN OCTO LIBROS PHYSICORUM ARISTOTELIS
QUAESTIO IV Utrum locus sit aequalis locato
QUAESTIO V Utrum aqua sit locus naturalis terrae
QUAESTIO VII Utrum omne ens sit in loco
QUAESTIO XII Utrum in vacuo, si esset, posset fieri motus
QUAESTIO XVI Utrum tempus sit motus caeli
QUAESTIO XVIII Ultum omne ens sit in tempore
QUAESTIO I Utrum ad substantiam sit motus
QUAESTIO III Utrum in quantitate sit motus
QUAESTIO VII Utrum quies contrarietur motui
QUAESTIO VI Utrum in instanti possit flerimolus
QUAESTIO VII Utrum indivisibile moveri possit
QUAESTIO I Utrum omne quod movetur, moveatur ab alio
Eodem autem (1) modo existimandum est, etc. Iste est secundus (a) tractatus hujus quarti libri, in quo Philosophus determinat de vacuo ; et dividitur in sex capitula. In primo ponit rationes antiquorum ; quibus probabant vacuum non esse, et etiam quibus probabant vacuum esse. In secundo ostendit vacuum non esse per omnes descriptiones datas de vacuo. In tertio ostendit vacuum non esse per rationes sumptas ex parte motus. In quarto ostendit vacuum non esse ex parte velocitatis, et tarditatis. In quinto ostendit vacuum non esse per naturam, et conditionem, quae competeret vacuo, si vacuum esset. In sexto ostendit, quod vacuum non est immixtum, seu imbibitum corporibus. Secundum ibi : Ut autem sciamus. Tertium ibi : Quod autem non est. Quartum ibi : Amplius autem et ex his. Quintum ibi : At vero per se considerantibus. Sextum ibi : Sunt autem quidam. Primo praemittit intentionem. Secundo prosequitur ibi : Alii igitur. Primo ponit istam conclusionem : Ad naturalem spectat determinare de vacuo. Probatur, quia ad illum spectat determinare de vacuo, ad quem spectat determinare de loco; sed ad Naturalem spectat determinare de loco : igitur, etc. Minor patuit prius, et major probatur : quia per eamdem causam, per quam devenimus ad cognoscendum, quod locus est, alii capiunt rationem, et fidem, quod vacuum est, scilicet propter motum localem. Secundo patet per vulgum,qui ponit illud esse vacuum inquo non est corpus tangibile, ut vas in quo solum est aer. Tertio patet, quia si vacuum (b) esset, idem esset locus, et vacuum, sed diceretur locus ea ratione, qua repletus, et vacuum ea ratione, qua privatum corpore. Et tunc tangit ordinem procedendi, quod primo ponendae sunt rationes, quibus probatur vacuum esse. Secundo ponendae sunt rationes, quibus probatur vacuum non esse; et tertio dicentur communes opiniones de ipsis.
Alii igitur (2) monstrare tentantes. Hic prosequitur: et primo ponit rationes antiquorum probantes vacuum non esse. Secundo rationes probantes vacuum esse, ibi, Existimantes autem. Pro prima parte notandum, quod antiqui ponentes vacuum non esse probabant (c) quod corpora repleta aere non sunt vacua, imo etiam aer est corpus natum resistere, et facere distare alia corpora ; et hoc posito, crediderunt sufficienter probasse vacuum non esse. Sed dicit Aristoteles,quod hoc non valet, quia pluribus aliis modis alii posuerunt vacuum. Aliqui (d)enim imaginabantur vacuum infinitum extra caelum.Item,alii dicebantvacuum esse imbibitum corporibus mixtis: modo neutra istarum positionum improbatur per praedictum modum. Quod autem corpora repleta aere non sint vacua, probant dupliciter: primo, quia utres, ot vesicae repletae aere sine fractione non possunt comprimi. Secundo per clepsydras, unde ( ) clepsydra est instrumentum habens unum parvum foramen supra, et multa foramina subtus, tunc obstructo foramine superiori, si vas illud ponatur in aqua, non potest ingredi propter resistentiam quam habet ab aere : sed aperto foramine superiori statim ingreditur aqua, eo quod aer inclusus in vase cedit per foramen superius.
Existimantes (3) autem. In ista parte ponit rationes antiquorum ad probandum vacuum esse : quia si vacuum non esset, sequeretur , quod nullus posset fieri motus localis, consequens est contra experientiam. Et consequentia probatur ; quia mobile, vel reciperetur in pleno, vel in vacuo. Si in vacuo, habetur propositum. Si in pleno, hoc est impossibile, quia duo corpora essent simul ; et qua ratione duo, eadem ratione tria ; et sic infinita corpora possent esse simul. Item, qua ratione magnum corpus potest recipere parvum, eadem ratione parvum potest recipere magnum, scilicet recipiendo successsive partes ejus : igitur possibile esset, quod totus mundus esset in uno grano milii, quod est falsum. Et convertendo istam rationem, probat (f) Melissus, quod (4) omnia essent immobilia : quia si aliquid moveretur, jam esset dare vacuum, quod est impossibile. Secunda ratio : (5) quia si vacuum esset, sequeretur, quod nulla posset fieri condensatio ; consequens est falsum, ut quando ex aere generatur aqua. Consequentia probatur, quia pars, quae cederet ad minorem locum, vel reciperetur in vacuo, et habetur propositum : vel in pleno, et tunc duo corpora essent simul, quod est improbatum. Confirmatur per experientiam : quia videmus quod dolium continet tantum de vino cum utribus, quantum contineret sine utribus ; quod non esset nisi utres reciperentur in vanitatibus inclusis in vino.
Amplius (6) autem. Est tertia ratio, quia nisi esset vacuum, sequeretur, quod nulla posset fieri augmentatio ; consequens est falsum, et consequentia probatur : quia augmentatio fit per adventum alimenti, quod si reciperetur in vacuo, habetur propositum. Si in pleno, tunc duo corpora erunt simul. Testimonium autem : Est quarta ratio per experientiam ; quia videmus, quod (g) vas plenum cineribus, tantum continet de aqua, quantum si non essent cineres, quod non esset, nisi inter cineres esset vacuitas, in qua reciperetur aqua. Esse autem affirmarunt : Est quinta ratio, quia nisi ( ) vacuum esset, sequeretur, quod in istis inferioribus nulla essent discontinua ; consequens est falsum. Et consequentia probatur, quia non apparet unde proveniret discontinuatio, nisi propter vacuum intermedium. Ideo dicebant Pythagorici, quod de vacuo infinito extra caelum, quandoque inspiratur vacuum per caelum ad faciendum discontinuationem in corporibus hujus mundi.