DILUCIDISSIMA EXPOSITIO ET QUAESTIONES IN OCTO LIBROS PHYSICORUM ARISTOTELIS
QUAESTIO IV Utrum locus sit aequalis locato
QUAESTIO V Utrum aqua sit locus naturalis terrae
QUAESTIO VII Utrum omne ens sit in loco
QUAESTIO XII Utrum in vacuo, si esset, posset fieri motus
QUAESTIO XVI Utrum tempus sit motus caeli
QUAESTIO XVIII Ultum omne ens sit in tempore
QUAESTIO I Utrum ad substantiam sit motus
QUAESTIO III Utrum in quantitate sit motus
QUAESTIO VII Utrum quies contrarietur motui
QUAESTIO VI Utrum in instanti possit flerimolus
QUAESTIO VII Utrum indivisibile moveri possit
QUAESTIO I Utrum omne quod movetur, moveatur ab alio
(a) Primo movet duas dubitationcs. Nota quod prima dubitatio est, quomodo tempus se habeat ad animam. Secunda, propter quid tempus est ubique, scilicet in terra, mari, et in coelo. Et nomine terrae intelligit omnia terrestria, et cuncta quae nos experimur moveri ; aeris autem et sphaerae ignis,quorum motus non experimur, non facit mentionem, quia adhuc non tractavit de eorum motu.
(b) In omnibus mobilibus invenitur tempus. Nota quod huic dicto non obstat, quod supra dixerat text. 117. Sempiterna) et per consequens caelum non esse in tempore, quia intelligit illic,quantum ad suum esse et durationem, hic vero quantum ad suum motum.
(c) Si impossibile esset numeratum esse, impossibile esset esse numerum. Nota quod hoc argumentum procedit a posse ad esse in hunc modum: Si nulla esset possibilis potentia numerans, nullus esset possibilis numerus, quia numerus dicit respectum ad numerantem: (est enim numerus id,quod vel actu numeratur, vel in potentia est numerabile.) ergo si de facto nulla esset potentia numerans, nullus esset numerus. Potentia autem numerans esse nequit, nisi intellectus, cujus est comparare mensuram ad mensuratum, et congerere unitates numeri: et tempus est numerus numeratus ; ergo si nullus esset intellectus, nullum esset tempus.
(d) Quia tempus, licet actu non numeretur ab anima. Nota quod solutio Aristotelis videtur in hoc consistere, quod tempus accipiendo formaliter, ut dicit numerum,non esset, nisi intellectus esset : accipiendo autem materialiter pro re quae est tempus, potest esse sine anima, nam motus qui est res, quae est tempus, est sine anima, et hoc est,quod ait: Nisi hoc quod aliquando existens tempus est, ut si contingat motum esse, elc. id est, conceditur tempus formaliter non esse sine anima, nisi materialiter hoc, id est, illa res, quae aliquando exislit tempus, puta motus, qui est realiter idem quod tempus, ut diximus supra. (e Omnium motuum aequalium, et simul existentium est idem tempus. Nota, quod haec consequentia non tenet,si tempus esset mensura cujuslibet motus : ergo simul essent duo tempora aequalia, quia ad multiplicationem motuum non sequitur multitudo temporum. Nec oportet quod duo motus habeant duo tempora : nam diversorum numerabilium,et invicem aequalium secundum multitudinem, est idem numerus, sicut decem canum et decem equorum: nam et si hi sint canes, et illi sint equi, tamen numerus denarius est idem, supple secundum speciem, in canibus et equis. Ita est de tempore, quia tempus est numerus, atque adeo licet in motibus sit diversitas ex eo, quod unus sit velox et alius tardus, vel quod unus sit loci mutatio et alius alteratio, vel quod unus fiat in uno loco, et alius in alio loco multum distanti , tamen omnium motuum aequalium et simul existentium est idem tempus, quod intelligas de tempore, quod est mensura intrinseca primi motus, et extrinseca omnium motuum inferiorum. Nam sicut omnium mobilium est unus motus generalis, nempe motus diurnus primi mobilis, ita est unum tempus generale mensurans intrinsece illum motum, et extrinsece motus istorum inferiorum : et sicut cujuslibet rei temporalis est unus proprius motus, ita etiam unum proprium tempus ipsum mensurans : de primo tempore intelligit hic Philosophus quando ait, quod impossibile est ipsum multiplicari,non de secundo, ut diximus supra. (f) Ideo dicit Aristoteles 10. Metaph. Nota quod. ut docet Aristoteles 10. Metaph.text. 3. mensura debet esse congenea, id est, ejusdem rationis cum mensurato, simplicissima, atque notissima sui generis, quae condi liones optime congruunt tempori,quod mensurat motum primi mobilis, (est enim idem realiter illi motui, atque adeo interdum tempus mensuratur motu, et motus tempore : nam accepto aliquo motu determinato, sive aliqua parte motus, per ipsam mensuratur quantitas ipsius motus, et totius talis) sicut ergo motus primi mobilis est ejusdem generis, id est, ejusdem Praedicamenti cum aliis omnibus motibus, estque omnium primus, simplicissimus atque notissimus, ita et tempus: atque adeo sicut ille motus est omnium aliorum mensura, ita omnium motuum. numerus, et mensura est tempus illius primi mobilis. Quod autem ille motus sit omnium primus, manifestum est, cum sit omnium causa. Quod autem sit simplicissimus, patet, quia numeri irregulares et difformes, sunt veluti compositi ex dissimilibus partibus: motus vero caeli propter suam uniformitatem est simplicissimus, et ideo habet se inter motus, sicut unitas in numero. Et quod sit notissimus, patet ex motu Solis, per quem judicamus de duratione nostrarum operationum, ex quo sequitur primo, quod neque alteratio, neque augmentatio, neque generatio erit tempus, quia nullus istorum motuum (eo quod sunt rerum corruptibilium) esse potest ita continuus, aut ita uniformis et regularis : et idem est judicium de motu locali recto, quia est manifeste irregularis : si enim est naturalis, velocior est in fine quam in principio ; si vero violentus e converso. Secundo, sequitur quod tempus convenit primo motui ultimae sphaerae, imo ipsum est talis motus, modo supra explicato. (g) Equi et canes conveniunt specie. Nota quod genus remotum praedicatur de speciebus remotis, quae sunt sub genere inferiori cum nota unitatis, vel identitatis, de quibus tamen genus proximum cum tali signo unitatis, aut identitatis haud praedicatur. Exemplum ponit Aristoteles in Mathematicis de duobus triangulis, quorum alter est aequilaterus, alter vero scalenus, id est, inaequalium omnium laterum, affirmans, quod sunt eadem figura : et ratio est, quia figurarum alia circularis, alia quadrangularis, alia triangularis, etc. atque adeo figura non dividitur immediate per has differentias aequilaterus, et sc2-lenus, et ideo ratio figurae manet eadem in ambabus speciebus : atqueita illi duo trianguli non differunt ab invicem in ratione figurae ; sunt ergo eadem figura. Negamus tamen quod sint idem triangulus, propterea quod triangulus immediate dividitur in aequilaterum, qui appellatur isosceles,et alium trium laterum inaequalium, qui dicitur gradatus, et alium duorum inaequalium, qui vocatur scalenus, atque adeo ratio trianguli non manet eadem in illis ut contracta per illas differentias ; et hoc est, quod dicit Aristoteles quod illud est idem illi, a quo non differt differentia, et non est idem illi a quo differt differentia : sed isosceles differt differentia trianguli a gradato, et non differt ab eo differentia figurae. Et ex hoc sequitur, quod genus quandoque praedicabitur de individuis ejusdem speciei, quae sub illo continentur : nam duo aequilateri non solum sunt eadem figura, sed idem etiam triangulus, non tamen sunt idem aequilaterus, quia Species materialiter dividitur per diversa individua, sicut Genus formaliter per suas differentias. Eodem modo possumus dicere, quod Petrus et Paulus sunt idem animal, non tamen sunt idem homo: Petrus tamen, et Brunellus non sunt idem animal, tametsi dici possint idem corpus. Eodem ergo modo motus omnes, scilicet alteratio, generatio, augmentatio, et motus localis eodem tempore conveniunt, quod - est omnium mensura, licet non sint idem motus.
FINIS LIBRI QUARTI