DILUCIDISSIMA EXPOSITIO ET QUAESTIONES IN OCTO LIBROS PHYSICORUM ARISTOTELIS
QUAESTIO IV Utrum locus sit aequalis locato
QUAESTIO V Utrum aqua sit locus naturalis terrae
QUAESTIO VII Utrum omne ens sit in loco
QUAESTIO XII Utrum in vacuo, si esset, posset fieri motus
QUAESTIO XVI Utrum tempus sit motus caeli
QUAESTIO XVIII Ultum omne ens sit in tempore
QUAESTIO I Utrum ad substantiam sit motus
QUAESTIO III Utrum in quantitate sit motus
QUAESTIO VII Utrum quies contrarietur motui
QUAESTIO VI Utrum in instanti possit flerimolus
QUAESTIO VII Utrum indivisibile moveri possit
QUAESTIO I Utrum omne quod movetur, moveatur ab alio
( ) Quatuor sunt species motuum localium. Nota, mobilia alia moveri a principio intrinseco, alia ab extrinseco ; ea vero quae ab extrinseco moventur, quadrupliciter moveri possunt localiter, secundum quod motus localis in quatuor dividitur species. Prima est expulsio, sive impulsio ; impulsio, ut quandojpellens non deserit pulsum, sed est ei semper contiguum, ut cum homines lacertis magnum saxum e loco summovent. Expulsio vero, ut quando quia projicit lapidem,aut sagittam. Secunda est. tractio, quae in hoc a pulsione differt, quod pellens est in termino a quo a tergo tangens mobile; trahens vero est in termino ad quem, vel quasi , et est duplex tractio : alia, quae dicitur attractio, ut quando quis ad se ipsum trahit, velut qui fune a portu trahit navem, aut quando quis ex puteo hydriam aquae educit : alia quae dicitur simpliciter tractio, quandoquis non ad se simpliciter, sed ad aliud trahit, ut cum quis capistro traheret jumentum ad aquam aliquantulum distantem ab ipso trahente. Tertia est vectio ; differt autem vectio ab aliis , quia id, quod vehitur, non movetur per se, sed per accidens ad motum alterius, quod per se movetur , ut cum homo vehitur navi, quae per se movetur impulsa a ventis, aul equo. Quarta species est vertigo, seu volutio, ut motus circularis, qui componitur quodammodo ex pulsu, et tractu. Si fingas enim punctum in circumferentia rotae circulariter motae, videbis illud dimoveri a puncto fixo in spatio, quasi inde expulsum , et inde reverti in illud, quasi illud tractum. Enumerat autem Aristoteles has quatuor tantum species motus localis, quia si quae aliae sint, ad has reducuntur. Nam inspiratio, quae est attractio aeris constricto pulmone, ad pulsionem reducitur ; expiratio vero, quae est expulsio aeris extenso pulmone, ad expulsionem. Siculi sputatio est expulsio sputi ; divulsio vero est attractio radicum a terra, quae Graece AdminBookmark dicitur, quod Commentator putat dici a spatha, quod est ensis,non tamen dicitur nisi a AdminBookmark quod est divello ; et radiatio, sive ut alii legunt AdminBookmark , idem est, quod textio, quae est expulsio, et jactatio radii, quo textores filum ducunt, atque reducunt. Motus autem progressivus animalium nulla praedictarum specie comprehenditur, quia animalia ab intrinseco moventur.
(b) Omnis motus localis factus a principio, etc. Nota, quod ratio Aristotelis posset in hunc modum deduci ; omne quod localiter movetur, aut ab intrinseco, aut ab extrinseco principio movetur ; sed omne tale est immediatum suo moventi; ergo omne quod movetur, est immediatum illi, a quo movetur. Major est certa, et minor quoad primam partem ; quoad posteriorem vero probatur : quidquid ab extrinseco localiter movetur,aut movetur impulsione,aut tractione, aut volutione,aut vectione ; sed omne quod aliquo istorum motuum movetur, est immediatum ei a quo movetur, ut Aristoteles probat explicatione illarum quatuor specierum ; ergo, etc.
(c) Omnis qualitas, secundum quam est alteratio, etc. Nota, quod in hac ratione Aristoteles duo supponit : Primo supponit, omne quod alteratur alterari secundum qualitates sensibiles, et earum gradus. Secundo, supponit alterationum quasdam proprias, quasdam vero improprias esse. Propriae sunt illae, quae fiunt secundum qualitates sensibiles receptas secundum esse reale, ut calefactio. Impropriae illae sunt quae fiunt secundum qualitates secundum esse intentionale , ut visio. His suppositis, sic potest deduci ratio : omnis alteratio est propria, aut impropria ; sed quidquid alteratur hac, vel illa alteratione est immediatum ei, a quo alteratur ; ergo universaliter in omni alteratione alterans est immediatum suo alterato. Major patet. Et minor ostenditur in alteratione impropria, ut inde etiam appareat in alteratione propria : in visione enim visui est immediatus aer ; aeri autem corpus visibile, superficies autem corporis visibilis est immediata lumini,si ve aeri illuminato, qui immediatus est visui ; ergo in hujusmodi alteratione impropria alterans est immediatum suo alterato, et per consequens idem erit in alteratione propria.