DILUCIDISSIMA EXPOSITIO ET QUAESTIONES IN OCTO LIBROS PHYSICORUM ARISTOTELIS
QUAESTIO IV Utrum locus sit aequalis locato
QUAESTIO V Utrum aqua sit locus naturalis terrae
QUAESTIO VII Utrum omne ens sit in loco
QUAESTIO XII Utrum in vacuo, si esset, posset fieri motus
QUAESTIO XVI Utrum tempus sit motus caeli
QUAESTIO XVIII Ultum omne ens sit in tempore
QUAESTIO I Utrum ad substantiam sit motus
QUAESTIO III Utrum in quantitate sit motus
QUAESTIO VII Utrum quies contrarietur motui
QUAESTIO VI Utrum in instanti possit flerimolus
QUAESTIO VII Utrum indivisibile moveri possit
QUAESTIO I Utrum omne quod movetur, moveatur ab alio
Utrum (i) aliquando factus sit motus. Iste est octavus liber et ultimus, in quo Philosophus determinat de finitate, et infinitate motus, quantum ad ejus durationem : et dividitur in quatuor tractatus. In primo determinat, utrum motus sit perpetuus. In secundo determinat de dispositione entium,quae est in non semper, vel semper posse moveri, vel quiescere. In tertio ostendit, quis, et qualis motus sit perpetuus. Et in quarto determinat de separatione primi motoris. Secundus tractatus ibi: Principium autem considerationis. Tertius ibi: At vero aliis facientibus. Quartus ibi : Quod autem hoc necesse. In primo tractatu sunt tria capitula : In primo movet quaestionem, utrum motus sit perpetuus, recitando dicta antiquorum de ista quaestione. In secundo ostendit, quod perpetuo fuit motus, et perpetuo erit motus. Et in tertio reprobat errorem antiquorum circa dictam quaestionem, solvendo rationes, quibus probant non perpetuo esse motum. Secundum ibi : Incipiamus autem primum. Tertium ibi: Similiter autem. Primo movet quaestionem. Secundo ostendit, in quo omnes antiqui conveniebant de dicta quaestione. Tertio ostendit, in quo differebant. Quarto concludit utilitatem quaestionis. Secunda ibi: Esse igitur motum. Tertia ibi : Sed quotquot. Quarta ibi : Considerandum igitur. Primo igitur ponit hanc quaestionem : Utrum aliquando factus fuit motus, sic quod ante nullus alius motus erat: et utrum aliquando corrumpetur motus sic, quod post illum motum non erit alius motus. Vel utrum semper fuit motus, et semper erit motus in iis, quae consistunt natura, sicut est vita in iis, quae vivunt. Et ista locutio non est similitudinaria, quia accipiendo vitam pro operatione vitali, tunc sicut vita est propria operatio viventis, ita etiam motus est propria operatio rei naturalis. Et notandum, sicut innuit Commentator, quod ista quaestio potest dupliciter intelligi: Uno modo sic, utrum aliquis unus motus, et continuus sit perpetuus ; et secundum istum sensum non solvetur in isto tractatu, sed postea. Alius sensus est: Utrum ante omnem motum fuit motus, et post omnem motum erit motus ; et secundum istum sensum solvetur quaestio in hoc tractatu.
Esse igitur motum. Hic narrat, in quibus antiqui conveniunt de ista quaestione, dicens, quod in hoc convenerunt omnes naturaliter loquentes, quod motus est. Quod patet ex duobus : primo, quia ponunt mundum generari, et corrumpi, quod non posset esse sine motu, et mutatione. Secundo, quia omnes determinaverunt de generatione, et corruptione quae sunt motus, vel mutationes.
Sed quotquot. Hic ostendit in quo antiqui differebant ; et differunt in hoc : quia quidam posuerunt mundos infinitos, quorum quosdam ponunt generari, et quosdam corrumpi: sed alii ponunt unum mundum, et isti erant divergiflcati, quia quidam (2) posuerunt (sicut Anaxagoras) quod a principio omnia entia erant in quodam chaos confuso, et postea supervenit intellectus divinus, et segregavit ista ab invicem, et tunc incepit esse motus. Itaque secundum Anaxagoram aliquando tempore infinito entia quiescebant, et postea tempore infinito movebantur facta segregatione. Sed Empedocles ponit infinities generari, et infinities corrumpi; et sic ponit infinities fieri motum, et infinities desinere motum, et per istum modum, quia superveniente amicitia generali entia naturalia ad invicem congregantur, et desinit motus et mundus ; deinde superveniente lite universali disgregantur ab invicem, et quodlibet movetur ad locum suum proprium, secundum suam naturam, et tunc incipiunt motus et mundus.
Considerandum (3) igitur de hoc. Hic concludit utilitatem quaestionis de ista consideratione dicens, quod necessarium est scire veritatem de ista quaestione,non solum ad scientiam naturalem, imo ad scientiam de primo principio, scilicet ad Metaphysicam, quia ex aeternitate motus devenimus in notitiam primi principii, id est, primi motoris; et in isto passu dicit Avicenna quod per alium modum non potest investigari primum principium, quam in aeternitate motus, et in hoc Commentator est sibi contrarius, tamen opinio Avicennae vera est, ut videbitur.