DILUCIDISSIMA EXPOSITIO ET QUAESTIONES IN OCTO LIBROS PHYSICORUM ARISTOTELIS
QUAESTIO IV Utrum locus sit aequalis locato
QUAESTIO V Utrum aqua sit locus naturalis terrae
QUAESTIO VII Utrum omne ens sit in loco
QUAESTIO XII Utrum in vacuo, si esset, posset fieri motus
QUAESTIO XVI Utrum tempus sit motus caeli
QUAESTIO XVIII Ultum omne ens sit in tempore
QUAESTIO I Utrum ad substantiam sit motus
QUAESTIO III Utrum in quantitate sit motus
QUAESTIO VII Utrum quies contrarietur motui
QUAESTIO VI Utrum in instanti possit flerimolus
QUAESTIO VII Utrum indivisibile moveri possit
QUAESTIO I Utrum omne quod movetur, moveatur ab alio
Hoc autem (1) dicitur. Hoc est tertium capitulum hujus tractatus, in quo Aristoteles ostendit, quod est devenire ad aliquod movens, quod st moveatur movetur a se ipso: et primo praemiltit suppositiones. Secundo ponit conclusiones ibi : Si ergo. Primo dicit, quod moventium quoddam movet propter se, id est, virtute propria, idest, quod non movetur ab alio. Aliud movetur propter alterum, id est, in virtute alterius moventis, a quo movetur. Secunda suppositio ibi : Aut per plura, quod aliquando movens movet per plura intermedia, ut homo movet manus, manus baculum, baculus lapidem, et lapis aerem; et quandoque per unum medium, ut homo movet manus, et manus lapidem.Tertia suppositio ibi: Utraque igitur, quod in hujusmodi moventibus ordinatis postremum non movet, nisi primo movente: verbi gratia,baculus non movet,nisi movente homine;tamen primum bene movet non movente postremo. Sed dubitatur, quia Aristoteles videtur supponere quod intendit probare. Supponit enim quod sit dare primum movens.Respondetur, quod Aristoteles non supponit, quod sit dare primum movens simpliciter, sed quodlibet vocat primum respectu sequentis.
Si (2) ergo. Hic ponit conclusiones. Secundam ibi : Si ergo. Prima conclusio est : In moventibus ( ) et motis essentialiter ordinatis, est devenire ad aliquod movens, quod si moveatur, non movetur ab alio. Probatur : quia vel in moventibus et motis est processus in infinitum, vel ad aliquod movens est status : quod si moveatur, non movetur ab alio, sed in moventibus et motis non est processus in infinitum, sicut probatum est septimo hujus, text. 6 ; igitur est devenire ad aliquod movens, quod si moveatur, non movetur ab? alio.
Si ergo. Ponit secundam conclusionem : In moventibus et motis est devenire ad aliquod primum movens , quod si moveatur, movetur a se ipso ; et ista patet ex praecedenti, quia ex quo non movetur ab alio, necesse est, quod moveatur a se ipso.
Amplius (3) autem. Probat secundo dictam conclusionem, et est omnino eadem ratio sicut prius, licet sub aliis verbis , et formatur sic ; Omne movens aliquod vel movet ipsum in virtute propria, vel virtute alterius a quo movetur: si virtute propria, sequitur quod est devenire ad movens, quod si moveatur, movetur a se ipso : si vero omne movens moveat virtute alterius, a quo movetur, tunc in moventibus, et motis est processus in infinitum, quod est improbatum 7. hujus.