DILUCIDISSIMA EXPOSITIO ET QUAESTIONES IN OCTO LIBROS PHYSICORUM ARISTOTELIS
QUAESTIO IV Utrum locus sit aequalis locato
QUAESTIO V Utrum aqua sit locus naturalis terrae
QUAESTIO VII Utrum omne ens sit in loco
QUAESTIO XII Utrum in vacuo, si esset, posset fieri motus
QUAESTIO XVI Utrum tempus sit motus caeli
QUAESTIO XVIII Ultum omne ens sit in tempore
QUAESTIO I Utrum ad substantiam sit motus
QUAESTIO III Utrum in quantitate sit motus
QUAESTIO VII Utrum quies contrarietur motui
QUAESTIO VI Utrum in instanti possit flerimolus
QUAESTIO VII Utrum indivisibile moveri possit
QUAESTIO I Utrum omne quod movetur, moveatur ab alio
(a) Ille motus quo animal movetur. Nota, quod animalia non moventur, quoad omnes motus a motore intrinseco, sed quantum ad aliquos moventur a motore extrinseco, scilicet vel a corpore continente, vel a corpore ipsa subintrante, utputa ab aere, in quo sunt, vel ab alimento, quod est in ipsis, et hoc propter motum augmentationis, vel ab aere, qui ea subintrat propter motum respirationis : hi enim sunt alii motus secundum quos non moventur per se ipsa, ut augmentum, decrementum, et respiratio, quibus movetur animal. Unumquodque enim his motibus naturalibus praecedentibus animal incipit moveri motu locali. Nam calefactus aer calefacit animaret infrigidatus infrigidat, etc. quibus alterationibus varie afficit, inficitque animal, ut modo benigna sit nutritio, modo maligna , cujus utique gratia languidum animal non perinde se movet, ac ut est sanum. Et per hoc solutum est argumentum, quo videbatur motum probari posse incipere inmundo, cum prius non esset, sicut incipit in animali, quod est minor mundus. Dicimus enim quod animalia non incipiunt sic moveri, quasi prius non movebantur, sed quia sic incipiant moveri,quod prius non sic movebantur,dum coquitur alimentum dormiunt,digestum autem, surgunt, et movent se ipsa. Quantum ergo ad aliquos motus animalia moventur a motore extrinseco, quod est mobile per se, quamvis quantum ad alios motus moveantur a motore intrinseco, puta ab anima,quae quamvis non moveatur per se, movetur tamen per accidens ad motum corporis. Et si dicatur, in animali anima movetur per accidens, quia existens in corpore movet corpus ; ergo cum primus motor moveat caelum, movetur per accidens ad motum caeli, dico quod non est simile : aliud enim est moveri per accidens a se,et ab altero, et moveri ab altero. Primum enim reperitur solum in istis inferioribus,quaesunt generabilia,et corruptibilia, sed secundum bene reperitur in orbibus caelestibus inferioribus, qui pluribus motibus moventur, ut statim explicabimus.
(b) Necesse est primum maiorem esse immobilem. Nota, quod cum dicit Philosophus primum movens esse omnino immobile, non repugnat sibi ipsi dicenti 3. Physic. text. 16. quod omne movens movetur, et primo de generatione, quod omne agens in agendo repatitur , quia illaepropositiones intelliguntur de movente, et agente per contactum, quomodo non movet primum movens.
(c) Utrum in caelo moveatur aliquod per accidens. Nota, quod Aristotelis responsio est multum anceps ; et dubium est, an intelligat motores ipsos orbium per accidens moveri ab alio, an vero solos orbes. Alexander enim. et qui putant motores orbium esse conjunctos orbibus, veluti corporibus animas,aiunt,et motores ipsos sicuti animae circumferri per accidens circulatione orbis' et ita intelligunt hic Aristotelem. At tunc profecto nullum esset discrimen in hac parte inter animam, et motorem caeli, quoniam motor movendo orbem a se ipso per accidens moveretur, cujus contrarium ait Aristoteles. Indubie ergo dicendum est, quod Philosophus non sensit motorem caeli moveri per accidens ad motum sui orbis, quoniam non inest illi tanquam forma, sed est uno loco immobilis, in quo orbem movet, quare neque ab Oriente in Occidentem, nec e contra movetur. Veruntamen ait quod improprie, et per abusum posset dici moveri per accidens ab altero, id est, ratione alterius, nempe sui orbis, quem movet ; qui quidem movetur per se proprio motu, et per accidens motu primi mobilis , cum tamen Intelligentia sit simpliciter immobilis ; qua de causa perpetuo, continuoque motu, et sibi semper simili movet. (d) Totum caelum movetur immediate a primo motore. Nota, quod multae fuerunt opiniones, an primum movens moveat primum caelum immediate in genere causae efficientis ; nam quod moveat immediate in genere causae finalis, de hoc nullus dubitat, sicut quod moveat mediate in genere causae efficientis : an vero moveat effective immediate, est difficultas inter Philosophos. D. Thomas (referente Javello 12. Metaph. quaest. 5. artic. 2.) tenet de mente Philosophi, primum movens movere primum caelum effective mediate tantum, sed an ita senserit Commentator, D. Thomas dicit quod non, atque adeo ipse a Commentatore dissentit. Antonius Zimara Theoremate 61. et in quaestione de triplici causalitate primae Intelligentiae, tenet expresse tam ad mentem Aristotelis, quam Commentatoris, primum movens effective immediate movere caelum, Scotus vero quaest. 7. Quolibet. sub litt. H H, tenet absolute tam Aristotelem, quam Averroem negasse Deum posse immediate movere caelum, quem secuti sunt Antonius Andreas 12.Metaphys. quaest. 2.et Jandunus 12. Metaph. quaest. 12. Metaph. quaest. 17. tu vide Scotum, ubi supra.