DILUCIDISSIMA EXPOSITIO ET QUAESTIONES IN OCTO LIBROS PHYSICORUM ARISTOTELIS
QUAESTIO IV Utrum locus sit aequalis locato
QUAESTIO V Utrum aqua sit locus naturalis terrae
QUAESTIO VII Utrum omne ens sit in loco
QUAESTIO XII Utrum in vacuo, si esset, posset fieri motus
QUAESTIO XVI Utrum tempus sit motus caeli
QUAESTIO XVIII Ultum omne ens sit in tempore
QUAESTIO I Utrum ad substantiam sit motus
QUAESTIO III Utrum in quantitate sit motus
QUAESTIO VII Utrum quies contrarietur motui
QUAESTIO VI Utrum in instanti possit flerimolus
QUAESTIO VII Utrum indivisibile moveri possit
QUAESTIO I Utrum omne quod movetur, moveatur ab alio
Transmutatur (I) auton quod transfertur omne. Iste est quintus liber, in quo Philosophus determinat de motu ipso, quantum ad ejus divisionem in partes subjectivas, et dividitur in tres tractatus : Primus tractatus est de speciebus mutationis, et motus. Secundus est de unitate motus. Et tertius de contrarietate motuum. Secundus ibi : Post haec autem dicamus. Tertius ibi : Amplius autem determinandum est. Primi tractatus sunt tria capitula : in primo ostendit, quae requiruntur ad motum : in secundo determinat de speciebus. Secundum ibi : Quoniam autem omnis transmutatio. Tertium ibi : Sugitur Praedicamenta. Primum capitulum dividitur : quia primo praemittit quamdam distinctionem tam de mobili, quam de movente. Secundo, ostendit quae requiruntur ad motum. Tertio, movet dubitationem. Quarto, abjicit unum membrum divisionis a sua consideratione. Secundum ibi : Quoniam autem est quidem. Tertium ibi : Attamen dubitabit aliquis. Quartum ibi : Qwe igitur secundum accidens est. Divisio quam ponit, est ista, quod illorum, quae ( ) transmutantur, id est, mobilium, quoddam est mobile secundum accidens, scilicet, quod non inhaeret mobili per se, ut albedo, vel Musica, inhaerens mobili ; aliud est mobile secundum partem, scilicet, quod dicitur moveri ex eo, quod pars sua movetur, ut dicimus hominem sanari, eo quod digitus suus sanatur : aliud est mobile per se, et primo, quod secundum se, et quodlibet sui movetur ; et differunt ab invicem mobile per se, et mobile per accidens, quia mobile secundum partem potest esse mobile per se, et primo ; sed mobile secundum accidens nunquam. Eodem (2) modo distinguitur de movente : nam quoddam est movens secundum accidens, ut si diceremus : musicus sanat ; aliud est movens secundum partem, ut homo percutit, quia manus sua percutit ; et aliud est movens per se, et primo, ut dicendo, medicus sanat.
Quoniam (3) autem est quidem. Hic ostendit,quot requiruntur ad motum. Se. cundo, ponit differentiam inter illa, ibi: Sed est movens. Primo dicit, quod ad omnem motum requiruntur movens, ut patet 7 hujus. Secundo, mobile, u patet per definitionem motus datam in tertio. TertiOjtempus, in quo fit motus, ut probatum est in quarto. Quarto requiritur terminus a quo, et quinto terminus ad quem : nam omnis motus est a termino in terminum, ut calefactio a frigiditate in caliditatem.
Sed est (4) movens. Ponit differentiam inter ista; primo inter mobile, et terminos, quia mobile denominatur motum, nullus autem terminorum denominatur motus, sed est illud a quo, vel in quod fit motus. Secundo ponit differentiam inter terminos motus ; unde motus determinatur a termino ad quem, et non a termino a quo, ut mutatio, quae est a caliditate in frigiditatem, denominatur frigefactio et non calefactio : tunc recapitulando, subdit Philosophus quod (b) passiones, scilicet qualitates, sunt immobiles, ut calor ; et hoc est verum, nisi ad motum suorum subjectorum.
Attamen (5) dubitabit aliquis. Hic movet dubitationem. Secundo, ostendit qualiter dicta distinctio invenitur in terminis motus, ibi : Est autem et in illis. Dubitatio est utrum aliqua passio sit motus : verbi gratia, ut albedo. Respondet Philosophus quod non ; quia dicit quod albedo non est motus, sed albatio;sed per hoc non vult negare, quin motus ad albedinem sit motus, sed intendit, quod ista non est quidditativa, albedo est motus.
Est autem et in illis. Applicat distinctionem positam terminis motus: unde quidam est terminus motus secundum partem, ut quando dicimus albificatio est mutatio ad colorem, eo quod est mutatio ad partem subjecti vam coloris, scilicet ad albedinem. Alius est terminus per se, quemadmodum dicimus albificatio est mutatio ad albedinem. Sed alter est terminus secundum accidens, ut quemadmodum dicimus, quod albificatio est mutatio ad illud, quod Socrates intelligit, quia accidit, quod albedo ad quam est motus, intelligatur a Socrate.
Quae igitur (6) secundum accidens est. Hic abjicit primum membrum praedictae distinctionis a sua consideratione; et ponit duas conclusiones : Prima est, quod non est determinandum de motu secundum conditiones, quae conveniunt sibi per accidens. Probatur, quia in scientia demonstrativa non est determinandum de aliquo secundum propositiones contingentes,sed propositiones secundum talos conditiones per accidens, sunt contingentes : ergo, etc. Secunda conclusio est: Determinandum est de motu secundum conditiones, quae per se competunt sibi. Probatur, quia tales propositiones sunt necessariae, ut quod omnis motus est de contrario in contrarium ; vel de contradictorio in contradictorium, et hoc est manifestum per inductionem, accipiendo contradictionem, vel contrarietatem large, prout se extendit ad repugnantiam, quae est mediorum ad extrema : quia medium comparatum ad aliquod extremorum habet vicem alterius extremi, utfuscum comparatum ad album habet vicem nigri, ete coDtra.