DILUCIDISSIMA EXPOSITIO ET QUAESTIONES IN OCTO LIBROS PHYSICORUM ARISTOTELIS
QUAESTIO IV Utrum locus sit aequalis locato
QUAESTIO V Utrum aqua sit locus naturalis terrae
QUAESTIO VII Utrum omne ens sit in loco
QUAESTIO XII Utrum in vacuo, si esset, posset fieri motus
QUAESTIO XVI Utrum tempus sit motus caeli
QUAESTIO XVIII Ultum omne ens sit in tempore
QUAESTIO I Utrum ad substantiam sit motus
QUAESTIO III Utrum in quantitate sit motus
QUAESTIO VII Utrum quies contrarietur motui
QUAESTIO VI Utrum in instanti possit flerimolus
QUAESTIO VII Utrum indivisibile moveri possit
QUAESTIO I Utrum omne quod movetur, moveatur ab alio
Necesse autem (I) est, et ipsum nunc. Iste est secundus tractatus hujus sexti, in quo Philosophus determinat de divisione motus ;et dividitur in sex capitula. In primo capitulo praemittit duo praeambula necessaria ad suum propositum. In secundo determinat de divisione motus. In tertio determinat de mutato esse secundum se. In quarto, determinat de mutato esse in comparatione ad motum. In quinto, determinat de divisione motus in comparatione ad tempus, et ad magnitudinem. In sexto, determinat de divisione status et quietis. Secundum ibi : Motus autem est. Tertium ibi : Quoniam autem omne quod mutatur. Quartum ibi : Quoniam autem omne quod mittatur in tempore. Quintum ibi: Quoniam autem omne id, quod mov:tur. Sextum ibi: Quoniam autem omne,quod movetur, aut quiescit. Primum capitulum dividitur in quatuor partes, secundum quatuor conclusiones, quas ponit. Secunda ibi: Quod igitur sit. Tertia ibi : Necesse ergo, etmovjriid. Quarta ibi : Quoniam enim, et quoddam in quoddam. Prima conclusio est, quod nunc seu instans, est omnino indivisibile. Probatur, quia illud ( ) est omnino indivisibile, quod sic est finis praeteriti, ita ut nihil sit ipsius praeteriti, et quod ita est initium futuri, ita ut nihil sit ipsius futuri ; sed instans est unum et idem, quod sic est initium futuri et finis praeteriti, quod nihil est ipsius futuri, sive etiam ipsius praeteriti, igitur instans sive nunc, est omnino indivisibile. Major probatur, quia si esset divisibile, non esset divisibile, nisi in praeteritum et futurum ; et per consequens, non sic esset finis praeteriti, quin esset aliquid ipsius praeteriti ; nec initium futuri, quin esset aliquid ipsius futuri.
Necesse (2) est, autem. Probat minorem ; quia vel est idem instans,quod est finis praeteriti et initium futuri, vel diversa: si idem, habetur propositum: si diversa, ( ) vel sunt mediata vel immediata : non immediata, ut probatum est prius ; si mediata, tunc inter ipsa est tempus medium, et per consequens nunc acceptum non sic erat finis praeteriti et initium futuri, quin esset aliquid ipsius futuri. Secundo.(3) probatur conclusio ; quia nisi nunc esset indivisibile, sequeretur quod aliquod existens in praeterito esset in futuro, et e contra, quod est impossibile. Consequentia probatur : quia illud, quod habet esse in nunc, habet esse totum simul ; igitur si nunc sit divisibile in praeteritum et in futurum, sequitur quod aliquid simul est in praeterito et futuro, quod est impossibile. Tertio,(4) quod si nunc sit divisibile,tunc non accipitur nunc nisi metaphorice, pro parvo tempore ; et sic non est ad propositum, et tunc intelligit conclusionem cum probatione : et patet in littera.
Quod autem (5) nihil in ipso nunc movetur. Hic probat secundam conclusionem ; et est primum praeambulum principaliter intentum in isto capitulo. Et primo, ponit conclusionem. Secundo, ponit unam aliam,ibi : At viro. Secunda conclusio est, quod in instanti non potest fieri motus. Probatur, et sitita,quod mobile ( ) velocius pertranseat magnitudinem A,D in instanti: igitur tardius in eodem instanti pertransibit minorem magnitudinem, scilicet A, G ; tunc ex quo tardius in toto nunc sive instanti, pertransibit eamdem magnitudinem in mensura minori, quam in instanti ; igitur instans erit divisibile, quod est contra praecedentem conclusionem.
At vero (6) neque quiescere. Ponit tertiam conclusionem, quod in instanti non potest fieri quies. Probatur tripliciter : quia in illo non potest fieri motus ; sed in instanti non potest fieri motus : igitur, etc. Major probatur, quia illud dicitur quiescere, quod est aptum natum moveri, et non movetur, quando aptum natum est moveri eo modo, quo aptum natum est moveri, ut patuit in quinto. Et minor patet per praecedentem conclusionem.
Amplius (7) si idem. Secunda ratio : quia si in instanti posset fieri quies, sequeretur quod idem simul moveretur et quiesceret. Consequens est impossibile. Consequentia probatur, posito quod aliquod mobile moveatur per aliquam horam, et quiescat per aliam immediate sequentem ; tunc si mobile natum est quiescere in instanti immediato, sequitur quod in illo instanti simul movetur, et quiescit, quia qua ratione moveretur, eadem ratione quiesceret.
Amplius (S) autem quiescere. Quia quiescere est similiter se habere prius et posterius; sed in instanti non est prius - nec posterius ; igitur in instanti non potest esse quies.
Necesse est ergo. Ponit quartam rationem, scilicet quod omnis motus est in tempore. Probatur, quia omnis motus est in tempore, vel aliquis in instanti ; sed nullus est in instanti, ut jam probatum est ; igitur omnis motus est in tempore.
Quod autem mutatur.prohat quintam. Et secundo removet dubium, ibi : Dico autem. Quinta conclusio est, quod nullum indivisibile potest moveri. Probatur, quia si sic, sequeretur quod indivisibile esset divisibile. Consequens est impossibile. Consequentia probatur, quia omne quod movetur de aliquo termino in aliquem terminum, partim est in termino a quo, et partim in termino ad quem; sed per te, indivisibile movetur, igitur indivisibile est partim in termino a quo, et partim in termino ad quem. Major probatur, quia si esset totaliter in termino a quo, jam nondum moveretur, imo nondum inciperet moveri; et si esset totaliter in termino ad quem, jam non moveretur, sed esset motum.
Dico autem id, quod mutatur. Hic removet dubium : quia si fiat mutatio de albo in nigrum, tunc si mobile sit partim in termino a quo, et partim in termino a:l quem, tunc sequitur, quod mobile esset sub albedine, a qua est motus, et sub nigredine, ad quam est motus. Respondet, quod non oportet mobile esse in quocumque terminorum ultimorum, scilicet in termino ultimato, a quo est motus ; nec etiam in termino ultimato ad quem est motus, sed sub intermedio inter ista duo , ut in mutatione de nigro ad album, mobile est sub fusco aut pallido, aut alio colore intermedio.