DILUCIDISSIMA EXPOSITIO ET QUAESTIONES IN OCTO LIBROS PHYSICORUM ARISTOTELIS
QUAESTIO IV Utrum locus sit aequalis locato
QUAESTIO V Utrum aqua sit locus naturalis terrae
QUAESTIO VII Utrum omne ens sit in loco
QUAESTIO XII Utrum in vacuo, si esset, posset fieri motus
QUAESTIO XVI Utrum tempus sit motus caeli
QUAESTIO XVIII Ultum omne ens sit in tempore
QUAESTIO I Utrum ad substantiam sit motus
QUAESTIO III Utrum in quantitate sit motus
QUAESTIO VII Utrum quies contrarietur motui
QUAESTIO VI Utrum in instanti possit flerimolus
QUAESTIO VII Utrum indivisibile moveri possit
QUAESTIO I Utrum omne quod movetur, moveatur ab alio
Ex his igitur (1) crediderit aliquis.Hoc est septimum capitulum hujus tractatus, in quo Philosophus ostendit quod aliquod est semper motum,et aliquod semper immobile, et aliqua sunt quae quandoque moventur, et quandoque quiescunt : et primo ostendit, quid de hoc est manifestum, et quid immanifestum. Secundo, declarat immanifestum,ibi : Procedentes autem. Primo dicit, quod manifestum est, quod aliqua quandoque moventur, et quandoque quiescunt, et ideo non restat dubium, nisi utrum aliquod est semper motum, et aliquod semper mobile.
Procedentes autem. Hic declarat id, quod est immanifestum : et primo ostendit, quod est aliquod movens semper immobile. Secundo ostendit, quod est aliquod mobile semper motum. Et tertio recapitulat. Secunda ibi, At vero. Tertia ibi, Manifestum igitur. Prima conclusio est ista : Aliquod est movens semper immobile. Probatur dupliciter. Secunda ibi, Videmus autem. Prima ratio posita fuit prius,quia omne quod movetur, movetur ab alio ; tunc in sic movendo,vel est devenire ad aliquod immobile, et habetur propositum; vel quodlibet, ad quod devenietur,movetur, et hoc est impossibile, quia tunc in moventibus, et motis esset processus in infinitum.
Videmus autem. Ponit secundam rationem : et dividitur, quia primo, quaedam prius dicta recolligit, scilicet qualiter animal movetur ex se. Secundo, dat causam quare animal non movetur perpetuo, et uniformiter. Tertio, ex hoc concludit propositum,quod primum movens est immobile. Et quarto, removet dubium. Secunda ibi, Unde non semper. Tertia ibi, Ex quibus. Quarta ibi, Non est autem. Primo recolligit, qualiter animalia post quietem moventur ex se, et ideo crediderunt aliqui sic esse de toto mundo. Secundo (2) recolligit, quod ille motus, ( ) quo animal movetur ex se, non est primus motus, quo animal movetur : imo ipsum praecedunt multi alii motus inspirationis, et respirationis,motus alimenti, motus digestionis, et motus immutationis sensus, a specie existente in phantasia, vel in memoria.
Unde non semper. Hic ostendit causam quare animal non semper movetur, dicens, quod causa est, quia motor animalis non est immobilis , imo mutabilis valde ; et ideo quandoque movet, quandoque non, et similiter (3) propter hoc, quod motor est mutabilis, movet irregulariter.
Ex quibus. Hic infert propositum, quod primus motor est immobilis, quia dictum est, quod causa quare animal movetur irregulariter, difformiter, est ista , quia ejus movens est mutabile ; igitur cum videamus, quod primus motus est regularis, uniformis, et perpetuus, necesse est (b) primum motorem esse immobilem, quia si mutaretur, quandoque moveret uno modo, et postea aliter.
Non est autem. Hic removet dubium ; quia ex quo dictum est, quod motor caeli est immobilis, dubium est utrum in caelo ( ) moveatur aliquid per accidens. Respondetur quod sic, ut ly per accidens distinguitur contra primum, quia totum (d) caelum movetur immediate a primo motore, sed tamen non quaelibet pars ejus movetur totaliter a primo motore, quia orbes inferiores moventur ab Intelligentiis inferioribus, ut patebit postea.
At (4) vero. Ponit secundam conclusionem, quod aliquod est mobile semper motum. Probatur dupliciter ; quia aliquod est movens perpetuum et immobile ; igitur aliquod est semper motum, quia mobile debet proportionari suo motori in duratione. Secundo, quia generationes, et corruptiones fiunt perpetuo in istis inferioribus, et hoc diversimode, sed hoc non potest esse a motore immobili ; igitur praeter motorem immobilem necesse est esse mobile semper motum, virtute cujus agentia, ut astra, applicentur diversis temporibus ad faciendum diversos effectus. Et quod hoc non possit provenire a motore immobili patet, quia semper movens immobile natum est eodem modo agere, ideo ab ipso non possunt provenire immediate diversi, et oppositi effectus.
Manifestum igitur factum est. Hic recapitulat, et patet in littera.