DILUCIDISSIMA EXPOSITIO ET QUAESTIONES IN OCTO LIBROS PHYSICORUM ARISTOTELIS
QUAESTIO IV Utrum locus sit aequalis locato
QUAESTIO V Utrum aqua sit locus naturalis terrae
QUAESTIO VII Utrum omne ens sit in loco
QUAESTIO XII Utrum in vacuo, si esset, posset fieri motus
QUAESTIO XVI Utrum tempus sit motus caeli
QUAESTIO XVIII Ultum omne ens sit in tempore
QUAESTIO I Utrum ad substantiam sit motus
QUAESTIO III Utrum in quantitate sit motus
QUAESTIO VII Utrum quies contrarietur motui
QUAESTIO VI Utrum in instanti possit flerimolus
QUAESTIO VII Utrum indivisibile moveri possit
QUAESTIO I Utrum omne quod movetur, moveatur ab alio
(a) Quidam antiquorum. Nota, quod Democriti, et Anaxagorae opinio fuit, quod raritas, et densitas non solum essent omnium qualitatum primae, verum et propria generationum initia. Nam raritas fiebat secundum Democritum per atomorum disgregationem,et densitas per earumdem congregationem per quod penitus differebant mixta, ut lana a ferro; et a raritate emanabat calidum, humidum, leve, molle, etc. a densitate vero frigidum, siccum, grave, durum. Deceptio autem Democriti erat, quia non speculabatur causas nisi ratione materiae, et quidem ex parte materiae rarum, et densum, quae illi conveniunt ratione quantitatis, praecedunt caeteras qualitates, et sic experimur quod mobile dum per calorem disponitur, rarefit , et dum disponitur per frigus, condensatur. Si autem considerationem ad causas retulisset agentes, agens polius per calorem rarefacit materiam, quam e converso rarefactio sit causa caloris. Caeterum, quia usque ad libros de Generatione nihil de his definivit, accipit tanquam probabilem opinionem illam, ut ostendat motum localem non solum alteratione priorem esse, sed etiam generatione, quam quis potest putare anteire motui locali, quia per generationem fit substantia, quae prima est rerum omnium Praedicamentorum.
(b) Omnis motus localis est perpetuus. Nota quod, simpliciter loquendo, motus localis est prior natura, et tempore omnibus aliis molibus. Quod sit prior natura, patet, quia motus localis, qui est circularis ipsius caeli, est prior natum, quia est causa aliorum, et ab eo non convertitur subsistendi consequentia, et etiam ipse est simplicissimus; simplex autem prius est composito. Quod autem sit prior tempore, patet : quia solus motus localis est perpetuus secundum Philosophum. Et si arguas, quod generationes, et corruptiones sunt perpetuae secundum eumdem in primo de Generatione, dico quod ipsae non sunt perpetuae secundum continuationem, sed solum per continuam successionem. Et ideo nulla est generatio, aut corruptio, quae sit continua, et perpetua, nec aliquis alius motus a motu circulari caeli.
(c) Generatio non potest esse prior motu locali. Nola, secundum Commentatorem, quod ratio prioris in rebus generabilibus debet accipi secundum ordinem rerum Praedicamentorum, qui sunt termini motuum ; unde cum substantia sit prima, fit ut generatio sit etiam prima, quod intelligi nequit, nisi de prioritate secundum naturam. Nam cum mundus, secundum Aristotelem, fuerit ab aeterno, non potest in hoc genere motuum generabilium, et corruptibilium signari prius simpliciter secundum tempus , quia prius sicut ante omnem generationem necessaria est alteratio subjecti, ita illi alterationi praefuit alterans, quod per generationem recepit esse , et ideo quisnam sit simpliciter prior, deprehendi non potest, nisi ex natura terminorum ; et quia substantia est prior accidente, generatio est prior aliis motibus. Etenim quamvis probavit motum localem simpliciter esse primum secundum tempus, non tamen fuit revera ante totum genus generationis, et alterationis , siquidem istorum series tam perpetua fuit, quam caelorum volutiones ; sed tamen quia mobile ipsius est aeternum, quod suapte natura corruptibilibus antefertur, intulit lationes esse priores tempore ; quare Commentator non dixit, quod generatio non est prior tempore, sed quod est prior natura, et per se , alteratio vero secundum accidens, propterea quod ex elementis non generantur mixta nisi per eorum qualitates. Caeterum secundum veritatem confitendo, caelum, seu mundum habuisse initium ; quia res condi per generationem nequiverant, eo quod nullum praefuerat subjectum, necessarium fuit per creationem, ut primus generabilium motuum esset alteratio facta applicatione agentis ad passum, quia nihil generatur nisi praevia alteratione. ( ) Motus localis est prior secundum perfectionem. Nota quod aliter sumenda est perfectio in motu locali, et aliter in aliis motibus ; quia perfectio motus localis,saltem primi mobilis, sumitur ex perfectione trium, scilicet sui moventis, quod est perfectissimum, et sui mobilis, quod est perfectissimum mobilium, et suarum proprietatum : proprium enim est sibi, quod sit continuus, perpetuus, et regularis, et causa omnium aliorum motuum. Perfectio autem in aliis motibus sumitur ex perfectione terminorum ; licet ergo terminus motus localis non sit perfectior terminis aliorum motuum, primum tamen movens localiter perfectius est aliis moventibus, et ideo etiam motus localis est perfectior aliis motibus.