DILUCIDISSIMA EXPOSITIO ET QUAESTIONES IN OCTO LIBROS PHYSICORUM ARISTOTELIS
QUAESTIO IV Utrum locus sit aequalis locato
QUAESTIO V Utrum aqua sit locus naturalis terrae
QUAESTIO VII Utrum omne ens sit in loco
QUAESTIO XII Utrum in vacuo, si esset, posset fieri motus
QUAESTIO XVI Utrum tempus sit motus caeli
QUAESTIO XVIII Ultum omne ens sit in tempore
QUAESTIO I Utrum ad substantiam sit motus
QUAESTIO III Utrum in quantitate sit motus
QUAESTIO VII Utrum quies contrarietur motui
QUAESTIO VI Utrum in instanti possit flerimolus
QUAESTIO VII Utrum indivisibile moveri possit
QUAESTIO I Utrum omne quod movetur, moveatur ab alio
A ) Consequentia, per quam probat minorem, non valet. Nota, quod ex eo haec consequentia est insufficiens, quia est argumentatio ab opposito antecedentis ad oppositum consequentis; vel, quod idem est, a destructione antecedentis ad destructionem consequentis; vel a positione consequentis ad positionem antecedentis ,- quae omnes argumentationes gratia formae sunt invalidae : est ergo hujusmodi argumentatio, quod non est, nullibi est, ergo quod est, alicubi est: quae potius sic deberet formari, Quidquil est, alicubi est, ergo quidquid non est, nullibi est, et si antecedens esset verum, consequentia esset optima; est tamen similis argumentatio huic, quidquid non est animal, non est homo, ergo quidquid est animal, est homo, quae mala est consequentia, esset tamen bona si dicerem, quidquid est animal est homo, ergo quidquid non est animal, non est homo, et si antecedens esset verum, Lene colligerem, est tamen falsum, et idem est etiam, ac si diceres : est animal, ergo est homo, ponendo consequens pro antecedente, et antecedens pro consequente. Vel sic, non est homo, ergo .non est animal, quae argumentationes vitiosae sunt. Posset tamen dici, quod antiqui omne ens corporeum esse existimabant, unde idem sibi videbantur dicere, omne quod est, in loco est, ac si dicerent, omne corporeum est in loco. Si igitur quidquid est corporeum, est in loco, quidquid est, in loco est, secundum illos, et tunc quod non est, non est in loco, id est, quod non est corporeum, non est in loco, et tunc bona est argumentatio ratione materiae, quia termini sunt convertibiles : nam esse in loco est passio corporis, et sicut bene arguitur, est homo, ergo risibilis, et e contra : et similiter, non est homo, ergo neque risibilis, et e contra ita etiam bene arguitur, Non est, scilicet corporeum, ergo non est in loco, est scilicet corporeum, ergo in loco est.
(b) Holus localis est primus "iotow"i.Nota motum localem ideo omnibus motibus communiorem dici, quia inter motus magis cognoscitur motus localis. Secundo, quia omnibus corporibus inest, etiamsi alii motus non insint, ut patet in ccelis,qui localiter tantum moventur. Tertio, quia est primus, eo quod motus, quo moventur caeli, est primus motus, ille autem est localis " et etiam primus : quia reliqua mobilia moventur aliis motibus praesupposito loco acquisito per motum localem. Quarto dicitur proprior, id e^t, principaliter, et dignior, quia est in caelis.
(c) Etiamsi esset aliqua magnitudo Mathematica in ea essent, etc. Nota, quod differentiae Loci possunt accipi duobus modis, Mathematice scilicet, et Physice seu naturaliter. Nam tres sunt dimensiones Mathematicae, et unicuique dimensioni duae correspondent differentiae : atque adeo sex puht differentiae locales Mathematicae : verbi gratia, longitudini correspondent sursum, et deorsum -, latitudini dextrum, et sinistrum -, profundati ante, et retro. Physice autem sic pensantur hae differentiae, prima quae est sursum est in animali secundum illam partem quae est superior : ea vero est, qua accipit alimentum, sicut os in homine,et radices in plantis: illa pars est deorsum, sive inferior, qua decurrunt superflua in animali. Tertia est ante, et pars anterior, unde incipit principium sensationis, ut facies ubi sunt oculi, et alii sensus. Quarta est retro, et pars posterior, ubi terminatur sensatio, ut in occipite. Quinta est dextrum,el pars illa est dextra, ubi incipit principium motus, ut in manu dextera. Ultima est sinislrum,el pars sinistra, in qua terminatur motus.