DILUCIDISSIMA EXPOSITIO ET QUAESTIONES IN OCTO LIBROS PHYSICORUM ARISTOTELIS
QUAESTIO IV Utrum locus sit aequalis locato
QUAESTIO V Utrum aqua sit locus naturalis terrae
QUAESTIO VII Utrum omne ens sit in loco
QUAESTIO XII Utrum in vacuo, si esset, posset fieri motus
QUAESTIO XVI Utrum tempus sit motus caeli
QUAESTIO XVIII Ultum omne ens sit in tempore
QUAESTIO I Utrum ad substantiam sit motus
QUAESTIO III Utrum in quantitate sit motus
QUAESTIO VII Utrum quies contrarietur motui
QUAESTIO VI Utrum in instanti possit flerimolus
QUAESTIO VII Utrum indivisibile moveri possit
QUAESTIO I Utrum omne quod movetur, moveatur ab alio
Omne (1) quod movetur necesse est. Iste est septimus ( ) liber Physicorum, in quo Aristoteles determinat de comparatione motuum ad motores, et motuum ad se invicem : et dividitur in duos tractatus. In primo ostendit, quod in moventibus et motis non proceditur in infinitum; et hoc pro tanto, quia in infinitis non accidit comparatio. In secundo determinat de comparatione motuum. Secundus ibi : Dubitabit autem aliquis. Primus tractatus dividitur in quatuor capita. In primo ostendit, quod omne quod movetur, movetur ab alio. In secundo ostendit, quod in sic movendo unum ab alio, non est processus in infinitum in moventibus et motis. In tertio ostendit, quod omne movens est simul cum moto, quia hoc supponebatur in secundo capitulo. In quarto ostendit, quod solum secundum qualitates sensibiles est alteratio, quia hoc erat suppositum in tertio capitulo. Secundum ibi : Quoniam autem omne quod movetur. Tertium ibi : Primum quidem igitur movens. Quartum ibi : Quod autem ea quae alterantur. Primum capitulum dividitur : quia primo proponit conclusionem , et ostendit in quibus non est dubium. Secundo, probat eam in illis, in quibus est dubium. Secundum ibi : Si autem. Proponit igitur istam conclusionem : omne quod movetur, movetur ab aliquo, et debet addi alio a se ipso, quia hoc probat ratio, quam ad hoc adducit et dicit quod in illis, quae non moventur a principio intrinseco, hoc non est dubium, quia ibi manifeste apparet movens distinctum a moto.
Si autem in se ipso. Hic probat dictam conclusionem ; et praemittit tres suppositiones. Secundo, format rationem ibi : Hoc autem cum manifestum sit. Prima in tres secundum tres suppositiones. Secunda ibi : Primum igitur. Tertia ibi : Amplius id. Prima suppositio est positio adversarii, quae non supponitur tanquam vera, sed accipitur ut concludatur falsitas ejus ; est igitur suppositio quod A B moveatur a se ipso tanquam a motore, ita quod A B, primo moveatur, et A B primo sit movens ; vult igitur probare, quod hoc est impossibile scilicet quod A B secundum quamlibet ejus partem moveat, et moveatur.
Primum igitur. Secunda suppositio est, quod causa quare aliquid apparet motum a se ipso, est ista; quia una pars ejusdem totius movet aliam partem, et pars movens simul movetur cum parte mota, ut anima movet corpus, et moto corpore simul movetur : et ponit in litteris ; sicut ejusdem totius pars, D E movet partem E F, et quia moto toto D E F simul movetur D E, credimus propter hoc, quod D E E moveatur a se ipso.
Amplius (2) id. Tertia suppositio,quod illud non movetur a seipso, quod quiescit ad quietem alterius. Probatur : quia illud quod inest alicui primo non removetur ab illo, dato quod removeatur a quocumque alio, quod non est ipsum, ut mobile,quia primo inest homini; ideo dato, quod a quocumque alio removeatur, non oportet propter hoc, quod removeatur ab homine.
Hoc autem cum manifestum sit. Hic format rationem, supponendo quod omne quod movetur, est divisibile, ut probatum est in 6. hujus ; tunc arguitur sic : omne illud movetur ab alio, quod quiesceret ad quietem alterius ; sed omne quod movetur, quiesceret ad quietem alterius, si illud aliud quiesceret ; igitur omne quod movetur, movetur ab alio. Major patet per illam tertiam suppositionem. Et minor probatur ; quia per suppositionem, omne quod movetur est divisibile, et omne divisibile quiesceret ad quietem suae partis, si pars sua quiesceret ; igitur omne divisibile movetur ab alio : et cum omne quod movetur sit divisibile, sequitur quod omne quod movetur, movetur ab alio. Manifestum est igitur. Hic recolligit conclusionem cum sua probatione ; et patet in littera.