DILUCIDISSIMA EXPOSITIO ET QUAESTIONES IN OCTO LIBROS PHYSICORUM ARISTOTELIS
QUAESTIO IV Utrum locus sit aequalis locato
QUAESTIO V Utrum aqua sit locus naturalis terrae
QUAESTIO VII Utrum omne ens sit in loco
QUAESTIO XII Utrum in vacuo, si esset, posset fieri motus
QUAESTIO XVI Utrum tempus sit motus caeli
QUAESTIO XVIII Ultum omne ens sit in tempore
QUAESTIO I Utrum ad substantiam sit motus
QUAESTIO III Utrum in quantitate sit motus
QUAESTIO VII Utrum quies contrarietur motui
QUAESTIO VI Utrum in instanti possit flerimolus
QUAESTIO VII Utrum indivisibile moveri possit
QUAESTIO I Utrum omne quod movetur, moveatur ab alio
Incipiamus (1) autem primum. Hoc est secundum caput hujus tractatus, in quo Philosophus ostendit, quod semper fuit, et semper erit motus : et dividitur ; quia primo ostendit, quod semper fuit motus. Secundo ostendit, quod semper erit motus. Tertio concludit motum esse perpetuum. Secunda ibi: Eadem autem est ratio. Tertia ibi : Si igitur haec. Item, primo probat conclusionem ex parte motus. Secundo ex parte temporis, ibi : Ad haec autem. Item, primo praemittit suppositionem. Secundo format rationem. Et tertio objicit contra rationem. Secunda ibi : Ergo et haec. Tertia ibi : Alia enim movent. Suppositio,quam praemittit, est ista, quod necesse est omni motui praeesse mobile, quia motus est actus moti, et mobilis : modo necesse est motum, et mobile praeesse actui ipsorum. Secundo patet inductive, quia oportet combustibile,et combustum esse prius quam comburatur, et sic inducendo in aliis.
Ergo (2) et haec. Hic format rationem ; quia si non semper fuit motus, detur igitur primus motus, ante quem non fuit alius motus ; igitur per suppositionem, mobile, et motum fuerunt ante illum motum. Vel igitur fuerunt perpetuo ante illum motum, licet sine motu, vel ambo fiebant de novo, vel saltem alterum ipsorum : si (3) ambo,vel alterum ipsorum fiebat de novo, et non poterant fieri sine mutatione ; igitur ante primam mutationem erat alia prima mutatio,quod implicat.Si dicatur quod perpetuo ante fuerunt licet non movebantur, hoc est omnino irrationabile, et quasi ab inscientibus dictum ; quia si toto tempore quiescebant, non apparet aliqua ratio, quare motor et mobile potius tunc inceperunt movere et moveri, et in uno instanti plusquam in alio.Et confirmatur ibi: At vero (4) magis. Quia ex quo toto tempore aeterno quiescebant, aliqua erat causa illius quietis, quam oportuit removere, postquam movens moveret, et mobile moveretur : modo illa causa quietis non posset removeri,nisi per motum ; igitur ante primum motum erat aliquis motus.
Alia (5) enim movent. Hic objicit contra probationem. Secundo, solvit. Et tertio, confirmat solutionem. Secunda ibi : Si igitur. Tertia ibi: Necesse est enim. Primo dicit, quod quaedam sunt agentia naturaliter, quae non possunt in contrarios effectus : et alia sunt agentia voluntaria, quae possunt contrarios effectus agere; modo in proposito contra rationem diceretur, quod primus motor, scilicet Deus, est causa voluntaria ; igitur ipsa eadem existens, primo fuit causa quietis, et postea causa motus ; igitur non oportet removere causam illius quietis.
Si (6) igitur. Hic solvit dictam objectionem, dicens, quod agentia libera, et naturalia quodammodo conveniunt, et quodammodo differunt. Conveniunt primo quia utrumque potest agere contrarios effectus, sed differunt,quia agens liberum potest esse per se causa contrariorum, sed agens naturale non; quia agens naturale bene est causa per se unius contrariorum, et causa per accidens alterius, ut per antiperistasim, vel aliquo tali modo. Secundo, conveniunt, et ad propositum, quia sicut agens naturale non potest producere contrarios, et diversos effectus, nisi propter dispositionum diversitatem, mediantibus quibus agit, ita similiter agens liberum non potest elicere actus contrarios vel diversos, nisi per mutationem in voluntate, ita ut aliter velit prius et posterius ; igitur si prima causa voluit primum illud mobile quiescere, et modo vult moveri, sequitur quod ibi est mutatio, et per consequens ante primam mutationem erat alia mutatio prior. De evidentia hujus rationis videbitur in quaestionibus.
Necesse est enim. Hic confirmat rationem : quia in illis, quae aliter se habent ad aliquid, quam prius se habebant, est mutatio ; sed movens aliter se habet ad mobile, quando movet, quam ante; igitur est ibi aliqua mutatio facta ; igitur ante primam mutationem, fuit alia mutatio prior.
Ad haec (7) autem prius. Hic probat ex parte lemporis,quod semper fuit motus, quia semper fuit tempus ; igitur semper fuit motus. Consequentia tenet, quia tempus vel est motus, vel non est sine motu. Antecedens probatur auctoritate omnium antiquorum, excepto Platone ,-omnes enim posuerunt tempus esse aeternum. Secundo probatur ratione,quia si tempus fuisset factum, ita ut non prius fuerit tempus, tunc praefuit factor, seu creator temporis, et illud ex quo creabatur, sed prius est differentia temporis ; igitur ante primum tempus fuit aliud tempus, quod implicat. Tertio,quia (8) si aliquod tempus erat primo factum, illud erat factum in nunc; sed hoc est impossibile,quia nunc est continuativum temporis ; igitur ante primum tempus fuisset aliud tempus.
Eadem (9) autem est ratio. Hic probat quod semper est motus; et est quasi per eamdem rationem quae erat prius, quia si non semper est motus, sequitur quod post ultimum motum esset aliquis motus ulterior. Consequens implicat. Consequentia probatur, quia vel post illum motum, motor et mobile perpetuo manerent sine motu, vel alterum illorum corrumperetur : non primo modo , quia jam non esset ratio, quare potius desineret movere in una mensura quam in alia ; nec secundo modo, quia tunc post ultimum motum datum esset corruptio motoris vel mobilis, et sic post ultimam mutationem esset alia mutatio ulterior.
Si igitur (10) haec impossibilia sunt. Hic concludit,quod motus est perpetuus, et sequitur ex praecedentibus ; quia semper fuit motus, et semper erit motus ; igitur motus est perpetuus.