DILUCIDISSIMA EXPOSITIO ET QUAESTIONES IN OCTO LIBROS PHYSICORUM ARISTOTELIS
QUAESTIO IV Utrum locus sit aequalis locato
QUAESTIO V Utrum aqua sit locus naturalis terrae
QUAESTIO VII Utrum omne ens sit in loco
QUAESTIO XII Utrum in vacuo, si esset, posset fieri motus
QUAESTIO XVI Utrum tempus sit motus caeli
QUAESTIO XVIII Ultum omne ens sit in tempore
QUAESTIO I Utrum ad substantiam sit motus
QUAESTIO III Utrum in quantitate sit motus
QUAESTIO VII Utrum quies contrarietur motui
QUAESTIO VI Utrum in instanti possit flerimolus
QUAESTIO VII Utrum indivisibile moveri possit
QUAESTIO I Utrum omne quod movetur, moveatur ab alio
Quoniam autem (1) motui non solum motus, etc. Hoc est secundum capitulum, in quo Aristoteles determinat de contrarietate motuum, et quietum inter se : et dividitur, quia primo, determinat de contrarietate motus ad quietem. Secundo, de contrarietate quietum inter se. Et tertio, de contrarietate mutationis, et immutationis. Secundum ibi : Simul autem, et invicem. Tertium ibi: Quibus autem non sunt contraria. In primo ostendit, quod motus et quies contrariantur. Secundo, ostendit qualis motus quali quieti sit contrarius, ibi : Qualis autem quali. Prima conclusio est, quod motus et quies contrariantur. Probatur, quia non solus habitus contrariatur habitui, sed habitus etiam contrariatur privationi, accipiendo scilicet contrarietatem large, prout se extendit ad oppositionem inter privationem et habitum ; sed quies privative opponitur motui : igitur motus et quies contrariantur.
Qualis autem quali. Hic ostendit qualis motus quali quieti sit contrarius. Ubi sciendum, quod respectu ejusdem motus sunt duae quietes ; una scilicet in termino a quo, et alia in termino ad quem. Tunc ponitur ista conclusio, quod motus non contrariatur quieti in termino ad quem. Probatur quia motus ad aliquem terminum, et ille terminus sic se habent, sicut finis et ordinatum ad finem,quae non contrariantur adinvicem. Secunda conclusio, motus ( ) contrariatur quieti in termino a quo. Probatur, quia motus et quies contrariantur, per primam conclusionem ; sed motus non contrariatur quieti in termino ad quem, per secundam conclusionem : igitur contrariatur quieti in termino a quo.
Simul (2) autem. Hic ostendit quietes esse ad invicem contrarias, et ponitur ista conclusio: quies contrariatur quieti. Et capit hic quietem pro dispositione, secundum quam mobile quiescit in altero terminorum motus. Probatur conclusio, quia motus sunt ad invicem contrarii : igitur et quietes sunt ad invicem contrariae. Tenet consequentia, quia non apparet possibile, quod motus contrarientur, sine hoc quod contrarientur quietes: et tunc exemplificat Aristoteles, quod in motibus contrariis,quies in termino a quo unius non contrariatur quieti in termino ad quem alterius, sicut sanatio, et aegrotatio sunt motus contrarii, et tamen terminus a quo unius est idem cum termino ad quem alterius, scilicet sanitas : sed quies in termino ad quem unius contrariatur quieti in termino ad quem alterius, et eodem modo de termino a quo, et universaliter respectu ejusdem motus quies a qua incipit ille motus, contrariatur quieti, ad quam terminatur ille motus.
Quibus (3) autem non sunt contraria. Hic determinat de contrarietate mutationis, et immutationis. Et primo, praemittit unam suppositionem, dicens, quod terminus privativus mutationis, ut terminus a quo generationis, non debet dici quies, sed immutatio. Tunc movet dubium, quia si generatio esset ex subjecto in subjectum, tunc non esset dubium, quin quies in termino a quo contrariaretur generationi: sed quia non est de dispositione affirmativa, ideo dubium est, an quies sibi contrarietur. Respondetur, ponendo istam conclusionem, quod immutatio in termino a quo generationis est contraria generationi. Probatur, quia sicut se habet quies ad motum, ita immutatio ad mutationem ; sed quies contrariatur motui :
igitur immutatio contrariatur mutationi. Secundo arguitur, quod quies non contrarietur mutationi, quia omne illud, cui contrariatur quies, est motus vel quies, ut patet ex praecedentibus ; sed mutatio nec est motus, nec quies ; ergo, etc.