DILUCIDISSIMA EXPOSITIO ET QUAESTIONES IN OCTO LIBROS PHYSICORUM ARISTOTELIS
QUAESTIO IV Utrum locus sit aequalis locato
QUAESTIO V Utrum aqua sit locus naturalis terrae
QUAESTIO VII Utrum omne ens sit in loco
QUAESTIO XII Utrum in vacuo, si esset, posset fieri motus
QUAESTIO XVI Utrum tempus sit motus caeli
QUAESTIO XVIII Ultum omne ens sit in tempore
QUAESTIO I Utrum ad substantiam sit motus
QUAESTIO III Utrum in quantitate sit motus
QUAESTIO VII Utrum quies contrarietur motui
QUAESTIO VI Utrum in instanti possit flerimolus
QUAESTIO VII Utrum indivisibile moveri possit
QUAESTIO I Utrum omne quod movetur, moveatur ab alio
Qui autem (I) super circularem fit. Hoc est quartum caput hujus tractatus, in quo ostendit, quod nihil prohibet motum circularem esse unum, et perpetuum. Et primo probat suam conclusionem. Secundo infert quasdam alias conclusiones, ibi, Quare neque. Primam conclusionem probat duabus rationibus. Secunda ibi, Et qui in circulo. Prima conclusio est, quod nihil prohibet motum circularem esse continuum, et perpetuum. Probatur, quia illum motum nihil prohibet esse perpetuum, qui est ab eodem in idem sine reflexione; sed motus circularis est ab eodem in idem sine reflexione : ergo, etc. Major patet, quia ex quo non est ibi reflexio, non est ibi contrarietas, et oppositio, ratione cujus fiat interruptio motus per quietem : et minor est nota ex quid nominis motus circularis.
Et qui in circulo. Secunda ratio : flium motum nihil prohibet esse continuum, et perpetuum, secundum quem mobile potest esse pluries in eodem situ sine quiete; sed sic est de motu circulari ; ergo, etc. Major est nota ; quia qua ratione potest mobile reverti multoties ad idem punctum, eadem ratione infinities.
Quare neque si in semicirculo. Hic infert quasdam alias conclusiones, et sunt tres. Secunda ibi : Manifestum est autem. Tertia ibi : Manifestum est igitur. Secunda conclusio est ista : In semicirculo non potest fieri motus continuus, et perpetuus , quia in semicirculo non est idem punctus, qui copulet ad invicem medium, et finem ; igitur in semicirculo non potest fieri motus sine reflexione, et per consequens, nec sine quiete media.
Manifestum (2) autem, etc. Tertia conclusio: Nullum motum alium a motu locali, contingit esse continuum, et perpetuum. Probatur, quia nunquam alius motus potest movere mobile sine reflexione, ut patuit prius ; modo non potest esse reflexio sine quiete media.
Manifestum est igitur. Quarta conclusio : Male posuerunt antiqui Philosophi dicentes omnia moveri continue. Primo, quia manifestum est, quod non omnia moventur continue circulariter, et tamen non est possibile aliquem motum esse semper et continuum, nisi circularem. Secundo, quia dicentes omnia semper moveri, intendebant de motibus generationis, et corruptionis, et cum hoc alterationis : modo probatum est, quod nihil contingit moveri perpetuo, et continue tali motu.