DILUCIDISSIMA EXPOSITIO ET QUAESTIONES IN OCTO LIBROS PHYSICORUM ARISTOTELIS
QUAESTIO IV Utrum locus sit aequalis locato
QUAESTIO V Utrum aqua sit locus naturalis terrae
QUAESTIO VII Utrum omne ens sit in loco
QUAESTIO XII Utrum in vacuo, si esset, posset fieri motus
QUAESTIO XVI Utrum tempus sit motus caeli
QUAESTIO XVIII Ultum omne ens sit in tempore
QUAESTIO I Utrum ad substantiam sit motus
QUAESTIO III Utrum in quantitate sit motus
QUAESTIO VII Utrum quies contrarietur motui
QUAESTIO VI Utrum in instanti possit flerimolus
QUAESTIO VII Utrum indivisibile moveri possit
QUAESTIO I Utrum omne quod movetur, moveatur ab alio
( ) Ipsam nunc secundum propriam significationem. Nota quod nunc bifariam sumitur ; Uno modo proprie.et sic nunc significat indivisibile temporis, et est ipsum praesens, quod est continuatio praeteriti temporis cum futuro, quia finis praeteriti, et initium futuri, sicut terminus utriusque communis, copulans actu temporis partes, atque illa dividens in potentia, copulatque ut idem et unum : dividit autem ut duo, id est, quod quatenus dividit consideratur ut duo ; quatenus autem copulat, est idem et unum. Et dicit Philosophus quod nunc differat a puncto, quod continuat partes lineae, tum quia punctum est nec permanens, ut linea ipsa : instans vero est semper fluens, et indivisibiliter durans ; tum etiam quia punctum non solum in potentia dividit partes, quas actu copulat, sed cum actu dividimlur,est etiam finis in actu, tanquam extremum lineae, sed nunc temporis non potest esse finis temporis, actu divisi, sed dividit in potentia per hoc, quod consideratur ut finis unius, et principium alterius. Et ideo licet idem nunc sit continuarum et divisivum, hoc tamen est sub diversis rationibus : nam quatenus dividit, alterum est, id est, consideratur ut duo, nempe ut finis unius, et initium alterius ; sedquatenus copulat,considera turutunum, scilicet, ut unus terminus communis utrique. Secundo modo sumitur nunc, quatenus significat tempus tam praeteritum,quam futurum, sicut quando dicimus de aliquo, quod veniet nunc, quia veniet hodie, et de aliquo quod nunc discessit, id est, tempore proximo praeterito : at non dicimus bellum Trajanum,aut diluvium Thessalicum,quod magnam partem Graeciae inundavit,factum esse nunc, quia licet tempus belli Trajani sit continuum praesenti, tamen non est proximum.
(b) Hic determinat de aliis dictionibus, etc. Nota primo, quod antiqua translatio habet alias dictiones, ubi enim translatio, quam sequitur Scotus, habet nunc, antiqua habet instans ; et ubi tunc, habet quando ; et ubi jam, habet esse ; ubi vero modo, paulo ante, et ubi olim, pridem, et antiquitus, et ubi repente, subito.
Nota secundo, quod olim, aut aliquando significat tempus terminatum ad aliquod nunc praeteritum, aut futurum, ut si dicamus, olim fuit diluvium, olim erit universale judicium. Sed haec diclio jam significat idem, quod nunc in secunda significatione: accipitur etiam pro tempore longe praeterito, ut jam Troja fuit combusta, multis retro temporibus. Haec autem dictio nuper significat tempus praeteritum, non tamen longe ab hoc praesenti, ut nuper veni, id est, non multo ante. Hoc vero adverbium quondam significat tempus valde praeteritum, at repente significat tempus insensibiliter transactum, ut fulgur repente transit.
(c) Et ideo quidam antiquorum dicebant. Nota quod de tempore fuerunt duae opiniones : Una dicebat, quod tempus esset causa generationis et disciplinae : altera quae fuit cujusdam Philosophi Pythagorici dicti Pharan, dicebat, quod tempus est magis causa oblivionis quam scientiae, et corruptionis quam generationis; et quamvis utraque istarum opinionum habeat apparenticam,eo quod omnia et generantur, et corrumpuntur in tempore, tamen secunda est verior; et ratio patet in littera. ( ) Velocius est quod motu uniformi in e - dem tempore, etc. Nota quod notanter dictum est motu Kmybnwt; hoc est; Comparando motum rectum ad motum rectum, et circularem ad circularem ; nam si unum mobile moveretur per chordam ab A ad B, et alterum per arcum semicirculi, licet quod
AdminBookmark
movetur per chordam,citius veniat ad idem punctum : non tamen velocius movetur, quam quod movetur per arcum : imo, si in eodem tempore, quo unum transit chordam, aliud transiret arcum, velocius moveretur per arcum, sicut suprema sphaera velocius movetur quam infima, licet ambae quolibet die faciant circulum ab Oriente in Orientem, quia suprema majorem circulum describit.