DILUCIDISSIMA EXPOSITIO ET QUAESTIONES IN OCTO LIBROS PHYSICORUM ARISTOTELIS
QUAESTIO IV Utrum locus sit aequalis locato
QUAESTIO V Utrum aqua sit locus naturalis terrae
QUAESTIO VII Utrum omne ens sit in loco
QUAESTIO XII Utrum in vacuo, si esset, posset fieri motus
QUAESTIO XVI Utrum tempus sit motus caeli
QUAESTIO XVIII Ultum omne ens sit in tempore
QUAESTIO I Utrum ad substantiam sit motus
QUAESTIO III Utrum in quantitate sit motus
QUAESTIO VII Utrum quies contrarietur motui
QUAESTIO VI Utrum in instanti possit flerimolus
QUAESTIO VII Utrum indivisibile moveri possit
QUAESTIO I Utrum omne quod movetur, moveatur ab alio
( ) Respondet Commentator quod non repugnat, etc. Nota quod aliqui respondent, quod, licet motus ejusdem orbis non sit velocior et tardior, tamen motus superioris orbis velocior est motu inferiori. Commentatori autem quem sequitur D. Thomas hic,et Scotus,propinquius ad rem accedens, dicit quod Philosophus loquitur de motu secundum generalem rationem motus : nam rationi motus non repugnat esse velociorem et tardiorem, sed in particulari ratione subjecti naturae caeli repugnat, ut sit motus ejus difformis,quemadmodum quantitati in genere non repugnat dividi in semper divisibilia, et quodcumque recipere incrementum, licet cuilibet rei naturali praescriptus sit terminus augmenti, et decrementi. Et dicit Commentator quod illa propositio ; omne motum potest moveri motu velociori, est possibilis per se, et impossibilis per accidens ; quia scilicet accidit motui, quod fiat in rebus naturalibus ; unde inquit quod causa quare omne motum secundum quod est motum, possibile est, quod moveatur motu velociori suo motu, secundum quod motus est, quia motum est de genere Continuorum, et velocitas in motu est similis divisibilitati in continuo : quantum igitur divisibilitas in continuo procedit infinitum, ita velocitas in motu. Quare si velocitas sumeretur in motu secundum quod motus est, esset possibile motum fieri, vel fuisse in instanti, et propter hoc dixit prius, quod omnis motus est in tempore. Ex istis dictis Commentatoris inferuntur quatuor propositiones: Prima, omne motum, ^secundum quod est motum, potest moveri motu velociori suo motu ; et hoc debet intelligi potentia Logica, quae est non repugnantia terminorum. Nam Commentator per illam suppositionem affirmativam intelligit hanc negativam : Nulli moto, secundum quod est motum, repugnat moveri motu velociori suo motu,et hoc est verum ; non enim repugnat motui in quantum motus, velocitas vel tarditas ; atque adeo nec etiam moto repugnat in quantum moto, quod moveatur motu velociori moto. Si tamen ista propositio acciperetur, ut est una reduplicativa affirmativa, esset falsa : quia cum omnis affirmativa reduplicativa inferat suam praejacentem, lex illa sequi tur,quod omne motum potest ferri motu velociori suo motu, quod est falsum secundum ipsum, sicut patet de caelo.
Secunda propositio ; motus est de genere continuorum, et velocitas in motu, est similis divisibilitati in continuo ; ideo sicut non repugnat continuo dividi in infinitum, sic non repugnat motui in infinitum velocitari.
Tertia propositio ; si velocitas sumeretur in motu secundum quod est motus, esset possibile motum fieri in instanti : haec autem videtur esse falsa, eo quod secundum Commentatorem motui repugnat fieri in instanti ; dato enim quod esset velocissimus, esset in tempore, et non in instanti : sed de hoc postea.
Quarta propositio ; si huic propositioni, si motus naturales sunt idem in velocitate ratione corporum naturalium, conjuncta fuerit aliqua propositio, in qua dubitatur, scilicet ista ; omne motum potest moveri motu velociori suo motu ; et concludat impossibile, scilicet, motus caeli non est determinatus in velocitate ; istud impossibile non sequitur ex possibili, non sequitur ex hac propositione, non repugnat alicui moto in quantum moto, quod moveatur velocius ; sed sequitur ex hoc intellectu impossibili propositionis, in qua dubitatur, omne motum ratione qua tale motum, scilicet ratione talis subjecti motus, potest moveri motu velociori suo motu,
( ) Et vocatur infinitum secundum extremum. Nota quod infiniti duplex est genus ; alterum, quod caret extremis punctis, scilicet, quia est quantum non terminatum : et hoc appellat hic Aristoteles infinitum secundum extremum. Alterum est infinitum divisione, quod scilicet est divisibile in semper divisibilia, quod etiam infinitum in potentia appellatur, et sic quodcumque continuum est infinitum. (e) Respondetur, quod sicut magnitudo, sive spatium, etc. Nota quod, sicut dictum est, dupliciter dicitur aliquid infinitum: scilicet aut divisione, aut quia caret extremis. Illud infinitum, quod caret extremis, tangit totum, ac pertransiri non potest in tempore finito ; sed illa quae divisione sunt infinita, pertransiri possunt tempore finito, nam ut in magnitudine finita sunt puncta, ita in tempore finito infinita sunt instantia. Caeterum solutio vera, quam dabit in 8. libro, non est haec, sed quod in magnitudine finita non sunt infinita puncta, et partes in actu, sed solum in potentia ; et ideo non numerantur singillatim per motum, sicut nec instantia temporis, hic autem solum respondet ad hominem, quia, sicut arguebat Zeno, infinita puncta esse in magnitudine infinita, advertere debuisset, etiam in tempore finito esse eodem modo infinita instantia, atque adeo non esse majorem magnitudinem, quam tempus.