JOHANNIS CAPREOLI THOLOSANI ORDINIS PRAEDICATORUM, THOMISTARUM PRINCIPIS
DEFENSIONES THEOLOGIAE DIVI THOMAE AQUINATIS In Primo Sententiarum
ARTICULUS UNICUS A. - CONCLUSIONES
UTRUM QUODLIBET VELLE INTRINSECUM DIVINAE VOLUNTATI SEMPER IMPLEATUR iRCA. distinctionem quadragesimamquin-tam et alias sequentes, quaeritur : Utrum quodlibet velle intrinsecum divinae voluntati, semper impleatur. Et arguitur quod non. Nam, secundum Apostolum, 1. ad Timoth., 2 (v. 4) : Deus vult omnes homines salvos fieri, et ad agnitionem veritatis venire. Sed hoc non ita .evenit. Ergo voluntas Dei non semper impletur. In oppositum arguitur per illud Psalm. (134, v. 6) : Omnia quaecumque voluit, Dominus fecit.
- - QUAESTIO 1. In hac quaestione erunt duo articuli. In primo inquiretur : An in divinis sit aliquod velle intrinsecum respectu creaturarum. In secundo : An illud semper impleatur.