JOHANNIS CAPREOLI THOLOSANI ORDINIS PRAEDICATORUM, THOMISTARUM PRINCIPIS
DEFENSIONES THEOLOGIAE DIVI THOMAE AQUINATIS In Primo Sententiarum
ARTICULUS UNICUS A. - CONCLUSIONES
UTRUM DEUS SIT UBIQUE iRCA. trigesimamseptimam distinctionem quaeritur : Utrum Deus sit ubique. Et arguitur quod non. Deus non est in loco; igitur non est ubique. Antecedens patet. Nam, secundum Boetium, de Hebdomadibus : Communis animi conceptio, apud sapientes, est incorporalia non esse in loco. Consequentia bona est. In oppositum, arguitur per illud quod habetur Hieremiae 23 (v. 24) : Coelum et terram ego impleo.
In ista quaestione erunt duo articuli. In primo, ponentur conclusiones. In secundo, movebuntur objectiones.