JOHANNIS CAPREOLI THOLOSANI ORDINIS PRAEDICATORUM, THOMISTARUM PRINCIPIS
DEFENSIONES THEOLOGIAE DIVI THOMAE AQUINATIS In Primo Sententiarum
ARTICULUS UNICUS A. - CONCLUSIONES
UTRUM OMNIA SINT AETERNALITER IN DEI PRAESENTIA i ne a trigesimam sextam distinctionem quaeritur : Utrum omnia, secundum aliquod esse, sint aeternaliter in praesentia Dei. Et arguitur quod non. Illud quod in se non est, non coexsistit praesentialiter divinae aeternitati, cum coexsistere praesupponat esse. Sed constat quod creaturae in aeternitate non coexsistunt. Ergo nec (eternitati coexsistunt secundum esse essentia? aut exsistentiae. In oppositum arguitur per illud Augustini, super Psalm. 49, dicens quod apud Deum nihil praeteriit, ni Inique futurum est; cum illo sunt omnia futura, et ei non detrahuntur praeterita. Et, de Vera Religione, cap. 49, dicit quod nil praeteriit in aeterno, nil futurum est. Et 5. de Trinitate, cap. 16, dicit quod apud Deum nec praeterita transierunt, et futura jam facta sunt.
Et Anselmus, de Casu diaboli, cap. 21, dicit quod Dei scientia non proprie dicitur praescientia; cui enim semper omnia sunt praesentia, non futurorum habet praescientiam, sed praesentium scientiam.
Item, Isidorus, de Summo bono, lib. 1, cap. 6, ait quod in Deo, nec praeteritum, nec futurum aliquid creditur; sed omnia praesentia in Deo dicuntur, quia aeternitate sua cuncta complectitur.
In hac quaestione erunt duo articuli. In quorum primo inquirendum est, an omnia sint aeternaliter Deo praesentia, quantum ad suas proprias rationes. In secundo, videndum est, an secundum suas actuales exsistentias, sint eidem aeternaliter prasentia.