JOHANNIS CAPREOLI THOLOSANI ORDINIS PRAEDICATORUM, THOMISTARUM PRINCIPIS
DEFENSIONES THEOLOGIAE DIVI THOMAE AQUINATIS In Primo Sententiarum
ARTICULUS UNICUS A. - CONCLUSIONES
UTRUM DONUM SIT PROPRIUM NOMEN SPIRITUS SANCTI (JJ^IS^XmcA. decimam octavam distinctionem quae-WfiXSjQ " Ut Donum sit proprium no-WvvRSSJ men Spiritus Sancti. (jj^sgfjj Et arguitur quod non. Donum enim dicitur ex eo quod datur. Sed, sicut dicitur Isa., 9 (v. 6) : Filius datus est nobis. Ergo esse donum convenit Filio. Non ergo est proprium Spiritus Sancti. In oppositum arguitur sic. Nam dicit Augustinus, 4. de Trinitate (cap. 20) : Sicut natum esse est Filio a Patre esse, ita Spiritui Sancto Donum Dei esse, est a Patre et Filio procedere. Sed Spiritus Sanctus sortitur proprium nomen in quantum procedit a Patre et Filio. Ergo Donum est proprium nomen Spiritus Sancti.