JOHANNIS CAPREOLI THOLOSANI ORDINIS PRAEDICATORUM, THOMISTARUM PRINCIPIS
DEFENSIONES THEOLOGIAE DIVI THOMAE AQUINATIS In Primo Sententiarum
ARTICULUS UNICUS A. - CONCLUSIONES
UTRUM HABITUS THEOLOGICUS SIT PRACTICUS ITERUM circa prologum secundo quaeritur : Utrum habitus theologiae sit practicus. IEt arguitur quod sic. Ille habitus est i pure practicus cujus finis est scire operari; sed finis theologiae est scire operari, vel qualiter operandum est, ut perveniatur ad salutem, juxta illud Jacobi (c. 1, v. 22): Estote factores verbi et non auditores tantum; ergo videtur quod sit practica, et non speculativa. In oppositum arguitur sic : nulla scientia humano ingenio acquisita potest esse nobilior theologia; sed aliqua scientia acquisita est nobilior omni scientia practica; ergo theologia non est scientia practica, sed potius speculativa. Major nota est. Minor probatur : quia aliquae scientiae acquisitae sunt pure speculativae, ut geometria et metaphysica; sed tales sunt nobiliores scientiis practicis, ut dicitur primo Metavhysic. Igitur, etc. In hac quaestione duo erunt articuli. In primo ponentur conclusiones. In secundo movebuntur dubitationes.