JOHANNIS CAPREOLI THOLOSANI ORDINIS PRAEDICATORUM, THOMISTARUM PRINCIPIS
DEFENSIONES THEOLOGIAE DIVI THOMAE AQUINATIS In Primo Sententiarum
ARTICULUS UNICUS A. - CONCLUSIONES
UTRUM INNASCIBILITAS SIT PROPRIETAS PATRIS CONSTITUTIVA i ne a vigesimam octavam distinctionem quaeritur : Utrum innascibilitas sit proprietas constitutiva Patris. Et arguitur quod sic. Nam persona Patris constituitur per aliquam proprietatem quae sit in ea. Sed non potest constitui per communem spirationem, alioquin resultaret una communis persona Patri et Filio ; nec per paternitatem, cum paternitas sit posterior quam generari super quod fundatur, generare vero sit posterius persona Patris, a qua intelligitur elici et profluere. Ergo necesse est quod per innascibilitatem constituatur, cum non sit alia proprietas in Patre ultra paternitatem et spirationem activam. In oppositum arguitur. Nam prima persona constituitur aliquo positivo formaliter. Sed innascibilitas nihil ponit, sed negat, secundum Augustinum, 5. de Trinitate, cap. 6, ubi dicitquod cum ingenitus Pater dicitur, non quid sit, sed quid non sit ostenditur. Ergo non potest constituere primam personam. In hac quaestione erunt duo articuli. In quorum primo ponentur conclusiones. In secundo movebuntur adversariorum obiectiones.