JOHANNIS CAPREOLI THOLOSANI ORDINIS PRAEDICATORUM, THOMISTARUM PRINCIPIS
DEFENSIONES THEOLOGIAE DIVI THOMAE AQUINATIS In Primo Sententiarum
ARTICULUS UNICUS A. - CONCLUSIONES
PONUNTUR CONCLUSIONES Quantum ad primum, sit Prima conclusio : Quod aequalitas, tam In creaturis quam in divinis, est relatio (undata super unitatem quantitatis. Istam conclusionem ponit sanctus Thomas, in praesenti dist., q. 1, art. 1 : " aequalitas, inquit, est relatio quaedam fundata super unitatem quantitatis; et in divinis, fundata super unitatem essentiae, prout significatur nomine quantitatis virtualis, ut cum dicitur : magnitudo, vel aeternitas, vel potentia, s
Haec ille. Secunda conclusio est quod aequalitas aliquid ponit et aliquid privat. Istam ponit, ibidem, sanctus Doctor, dicens : " De aequalitate contingit loqui dupliciter : aut quantum ad unitatem quantitatis, quae est causa ipsius; aut quantum ad relationem consequenter. Si (a) quantum ad unitatem quantitatis, supra quam fundatur talis relatio, sic ratio ejus in privatione consistit, sicut et ratio unitatis; et ideo dicit Philosophus (10. Metaphysicos, t. c. 17) quod aequale opponitur privative parvo et magno, sicut unum multo etpauco. Si autem consideretur aequalitas quantum ad relationem, sic aliquid ponit secundum rem, vel secundum rationem, in utroque extremorum. " Tertia conclusio est quod aequalitas ponit in creaturis relationem realem, sed in Deo ponit relationem secundum rationem. Istam conclusionem ponit, ibidem, sanctus Tho- (a) si. - sed Pr, mas. Ait enim sic : " aequalitas, in creaturis, secundum quod est relatio, aliquid ponit realiter in utroque extremorum. Sed, in divinis personis, nihil ponit, nisi secundum rationem. Cujus ratio est, quia, si poneret aliquam realem relationem in personis, aut hoc esset ex parte essentiae quae communis est, aut ex parte relationum quibus distinguuntur. Non autem habet, ex parte essentiae, quod sit relatio realis; quia essentia est una et eadem numero, et idem ad seipsum non refertur aliqua relatione reali. Nec etiam ex parte personarum relationibus constitutarum ; quia relatio non refertur ad aliam relationem per relationem mediam, quia sic esset in infinitum procedere. Et ideo dico, cum Magistro, quod aequalitas non ponit relationem, nisi secundum rationem, vel secundum nomen, cum de Deo dicitur (oe). Sed verum est quod aliquid ponit, scilicet unitatem essentiae; non quod (6) sit de intellectu ejus, sed quia praesupponitur ad intellectum ipsius, sicut est in privativis et in illis quae de Deo dicuntur ex tempore. "
Haec ille.
Eamdem conclusionem ponit, 1 p., q. 42, art. 1, ut allegavi, secunda quaestione distinctionis 19. Quarta conclusio est quod aequalitas in divinis non est divina essentia. Istam conclusionem ponit sanctus Thomas, ibidem, scilicet 1. Sentent., dist. 31, q. 1, art. 1, ad 3 : " Sicut, inquit, in creaturis aequalitas non est una quantitas plurium, sed relatio consequens talem unitatem; ita in divinis aequalitas est non una essentia, sed relatio secundum intellectum consequens essentiae unitatem. i"
Haec ille.
Et, ibidem, ad 4" , dicit quod " ista relatio non potest esse realiter in Deo; et ideo non sequitur quod aliquid ponat, ex hoc quod dicitur relative ". Totidem conclusiones poni possunt, de similitudine, quot de aequalitate.