JOHANNIS CAPREOLI THOLOSANI ORDINIS PRAEDICATORUM, THOMISTARUM PRINCIPIS
DEFENSIONES THEOLOGIAE DIVI THOMAE AQUINATIS In Primo Sententiarum
ARTICULUS UNICUS A. - CONCLUSIONES
UTRUM FRUITIO SIT ACTUS VOLUNTATIS ^3p?) primam distinctionem primi sententiarum, quaeritur primo : Utrum fruitio sit actus voluntatis. ^ Et arguitur quod non. Quia nullus actus intellectus est actus voluntatis. Sed fruitio est actus intellectus. Igitur. Major patet de se. Sed minor probatur : quia beatitudo est actus intellectus; cum sit actus nobilissimae potentiae, quae est intellectus, ut patet primo Ethicorum (lect. 10 et cap. 9). Sed fruitio est beatitudo. Igitur etc. In oppositum arguitur sic. Nam secundum Magistrum, in littera, fruitio est amor. Constat autem, secundum omnes, quod amor est actus voluntatis. In hac autem quaestione, sicut in praecedentibus, duo erunt articuli. In primo namque ponetur opinio sancti Thomae per conclusiones. In secundo movebuntur dubitationes.