JOHANNIS CAPREOLI THOLOSANI ORDINIS PRAEDICATORUM, THOMISTARUM PRINCIPIS
DEFENSIONES THEOLOGIAE DIVI THOMAE AQUINATIS In Primo Sententiarum
ARTICULUS UNICUS A. - CONCLUSIONES
UTROM CUILIBET PERSONAE MITTI CONVENIAT Circa distinctionem decimamquintam et decimamsextam quaeritur : Utrum cuilibet divinae personae conveniat mitti. Et arguitur quod sic. Pater mittitur, et de Filio ac Spiritu Sancto non est dubium quin mittantur; ergo quaelibet persona divina mittitur. Antecedens patet, pro prima parte. Nam divinam personam dari, est illam mitti; sed Pater dat seipsum, cum haberi non possit, nisi seipso donante; ergo videtur quod Pater mittat (a) seipsum. In oppositum arguitur sic. Nulla persona divina mittitur; ergo non cuilibet personae divinae convenit mitti. Antecellens patet. Missus enim est minor mittente; sed nulla persona est minor alia; ergo persona divina a nullo mittitur. In ista quaestione erunt tres articuli. In primo inquiretur quid est missio in divinis. In secundo : an quaelibet mittatur. In tertio : an aliqua persona mittatur, nulla alia missa.