JOHANNIS CAPREOLI THOLOSANI ORDINIS PRAEDICATORUM, THOMISTARUM PRINCIPIS
DEFENSIONES THEOLOGIAE DIVI THOMAE AQUINATIS In Primo Sententiarum
ARTICULUS UNICUS A. - CONCLUSIONES
UTRUM CHARITAS SIT ALIQUIS HABITUS IN ANIMA CREATUS Circa decimamseptimam distinctionem quaeritur : Utrum charitas sit aliquis habitus creatus in anima. Et arguitur quod non. Nulla creatura est dignior anima Christi; sed charitas est dignior anima Christi, quia ipsa charitate anima Christi digna est et bona; ergo charitas non est creatura. In oppositum arguitur per Augustinum, qui, 3. de Doctrina christiana (cap. 10), dicit : Charitatem voco animi motum ad fruendum Deo propter ipsum; sed motus animi est aliquid creatum in anima; ergo charitas est quid creatum in anima. In hac quaestione erunt duo articuli. In primo ponentur conclusiones. In secundo dubitationes.