JOHANNIS CAPREOLI THOLOSANI ORDINIS PRAEDICATORUM, THOMISTARUM PRINCIPIS
DEFENSIONES THEOLOGIAE DIVI THOMAE AQUINATIS In Primo Sententiarum
ARTICULUS UNICUS A. - CONCLUSIONES
DTRUM FUTURA CONTINGENTIA DEUS IPSE COGNOSCAT x55s^f5?"inCA trigesimamoctavam distinctionem quaeritur : Utrum Deus cognoscat futura contingentia. Et arguitur quod non. Omnis conditionalis cujus antecedens est necessarium absolute, et consequens est necessarium absolute; sic enim se habet antecedens ad consequens, sicut principia ad conclusionem; ex principiis autem necessariis, non sequitur nisi conclusio necessaria, ut in primo Posteriorum probatur. Sed haec est vera conditionalis : si Deus scivit hoc futurum, erit; quia scientia non nisi verorum est. Hujus autem conditionalis antecedens est necessarium absolute : tum quia est aeternum ; tum quia significatur ut praeteritum. Ergo consequens est necessarium absolute. Ergo quidquid scitur a Deo, est necessarium ; et sic scientia Dei non est contingentium. In oppositum arguitur : Quia dicitur in Psalm. (32, v. 15) : Qui finxit sigillatim corda eorum, qui intelligit omnia opera eorum. Sed opera hominum sunt contingentia, utpote libero arbitrio substantia. Ergo Deus scit futura contingentia. In hac quaestione erunt duo articuli. In primo videbitur unde habet ortum contingentia rerum. In secundo, an Deus certitudinaliter cognoscat futura contingentia; et similiter, quomodo immutabilitas divinoe scientiae stat cum futurorum contingentia.