JOHANNIS CAPREOLI THOLOSANI ORDINIS PRAEDICATORUM, THOMISTARUM PRINCIPIS
DEFENSIONES THEOLOGIAE DIVI THOMAE AQUINATIS In Primo Sententiarum
ARTICULUS UNICUS A. - CONCLUSIONES
UTRUM PERSONA I ICAT, IN DIVINIS, QUID COMMUNE TRIBUS PERSONIS, QUOD PURIFICETUR IN EIS lRCA vigesirnamquintam distinctionem quaeritur : Utrum persona dicat, in divinis, quid commune tribus personis, ^ quod purificetur in eis. Et arguitur quod non. Quia, si ratio personae esset communis tribus, oporteret poni sextum prae-dicabile; nam persona non esset genus, cum non habeat species, nec potest esse species, cum non habeat individua, nec differentia, cum non constituat speciem, nec proprium, nec accidens, cum in Deo non sit accidens proprium aut commune. Sed consequens est falsum, et contra Porphirium, qui solum ponit quinque praedicabilia. In oppositum arguitur sic. Nam, secundum Augustinum, 7. de Trinitate (cap. 4), cum quaeritur, Quid tres? responsum est, Tres personae; quia commune est eis id quod est persona, etc. In hac quaestione erunt duo articuli. In primo ponentur conclusiones. In secundo movebuntur dubitationes.