JOHANNIS CAPREOLI THOLOSANI ORDINIS PRAEDICATORUM, THOMISTARUM PRINCIPIS
DEFENSIONES THEOLOGIAE DIVI THOMAE AQUINATIS In Primo Sententiarum
ARTICULUS UNICUS A. - CONCLUSIONES
UTRUM DIVINAE PERSONAE CONSTITUANTUR SUPPOSITALITER ET DISTINGUANTUR PROPRIETATIBUS RELATIONIS CiRCA vigesimam sextam distinctionem quaeritur : Utrum divinae personae constituantur in esse suppositali proprietatibus relationis, et eisdem distinguantur. Et arguitur quod non. Omnis relatio praeexigit distinctionem extremorum, et constitutionem sui oppositi; ergo non causat distinctionem, nec constitutionem. Antecedens patet; quia Philosophus, 5. Metaphysicae, capitulo de Eodem, probat identitatem non esse relationem realem, pro eo quod non (y) exigit distinctionem realem; nec valeret argumentum, si relatio causaret extremorum distinctionem , quia tunc probaretur idem per idem, vel per suum posterius. Sed personae Patris et Filii sunt extrema paternitatis et filiationis. Ergo non distinguuntur per eas. Et sic patet quod relatio non causat distinctionem. Quod etiam supponat constitutionem suppositi, patet; quia relationes, maxime paternitatis et filiationis, sequuntur actionem ; actio autem praesupponit suppositum ; ergo relatio talis non constituit suppositum. In oppositum arguitur. Quod enim personae distinguantur per relationes, patet per Boetium, 1. de Trinitate (cap. 6). Substantia, inquit, in divinis continet unitatem, relatio multiplicat Trinitatem. Et Anselmus, de Processione Spiritus Sancti, dicit quod in divinis omnia sunt unum, etc. Ex quibus videtur sequi quod relationes constituant et distinguant personas in divinis. In hac quaestione erunt duo articuli. In primo videbitur de quaesito. In secundo videbitur an abstractis proprietatibus relativis per intellectum a personis, adhuc remaneant hypostases.