JOHANNIS CAPREOLI THOLOSANI ORDINIS PRAEDICATORUM, THOMISTARUM PRINCIPIS
DEFENSIONES THEOLOGIAE DIVI THOMAE AQUINATIS In Primo Sententiarum
ARTICULUS UNICUS A. - CONCLUSIONES
UTRUM NUMERUS SIT FORMALITER ET PROPRIE IN DIVINIS CiRCA vigesimam quartam distinctionem, quaeritur : Utrum numerus sit proprie et formaliter in divinis. Et arguitur quod non. Quia nullum accidens est in divinis ; sed numerus proprie et formaliter est accidens; ergo in Deo poni non potest. In oppositum arguitur sic. Trinitas ponitur in divinis; sed trinitas est species numeri; igitur, etc. In hac quaestione erunt duo articuli. In primo inquiretur an unitas vel numerus sit aliquid extra animam in rebus. In secundo videbitur de quaesito.