JOHANNIS CAPREOLI THOLOSANI ORDINIS PRAEDICATORUM, THOMISTARUM PRINCIPIS
DEFENSIONES THEOLOGIAE DIVI THOMAE AQUINATIS In Primo Sententiarum
ARTICULUS UNICUS A. - CONCLUSIONES
UTRUM TEMPORALIS PROCESSIO SIT SPIRITUS SANCTI PROPRIETAS mcA decimamquartam distinctionem quaeritur : Utrum temporalis processio Spiritus Sancti sit ejus proprietas. Et arguitur quod non : quia nullum temporale potest esse proprietas divinoe personae, quae est oeterna; sed processio temporalis est quid temporale; igitur, etc. In oppositum arguitur sic. Nam Augustinus dicit, 15. de Trinitate, quod Spiritus Sanctus simul de utroque procedit, ad sanctificandum creaturam; sed constat quod sanctificatio creaturae fuit ex tempore; ergo processio Spiritus Sancti ad creaturae sanctificationem , est temporalis. Processio autem est proprietas Spiritus Sancti; ergo, etc. In hac quaestione erit unicus articulus,