JOHANNIS CAPREOLI THOLOSANI ORDINIS PRAEDICATORUM, THOMISTARUM PRINCIPIS
DEFENSIONES THEOLOGIAE DIVI THOMAE AQUINATIS In Primo Sententiarum
ARTICULUS UNICUS A. - CONCLUSIONES
AN ALIQUA PERSONA DIVINA MITTATUR, NULLA ALIA MISSA A. - CONCLUSIONES Quantum ad tertium articulum, sit Prima conclusio : quod missio Filii distinguitur a missione Spiritus Sancti. Probatur conclusio. Quia generatio Filii distinguitur a processione Spiritus Sancti; ergo missio unius a missione alterius. Tenet consequentia; quia missio Filii, vel est generatio ejus, vel non distinguitur ab ea secundum rem, licet quantum ad rationem dicat ultra processionem Filii aliquos respectus rationis; et eodem modo, processio Spiritus Sancti est ejus missio, licet differat ratione. Secunda conclusio est quod Istae duae processiones conveniunt quantum ad effectum, et differunt. Probatur secundum sanctum Thomam, 1 p. q. 43, art. 5, ad 3 , ubi sic ait : " Missio, inquit, importat originem personae missa?, et habitationem per gratiam, ut supra dictum est. Si ergo loquamur de missione quantum ad originem, sic missio Filii distinguitur a missione Spiritus Sancti, sicut generatio a processione. Si autem quantum ad effectum gratiae, sic conveniunt illae duae processiones in radice gratiae (a), sed (6) distinguuntur in effectibus DISTINCTIO XV. ET gratiae (a), qui sunt intellectus illuminatio, et affectus inflammatio. "
Haec ille. Tertia conclusio est quod nunquam Spiritus Sanctus mittitur, quin mittatur Filius, loquendo de missione Invisibili; nec econtra. Probatur ista conclusio. Quandocumque mittitur divina persona, datur gratia gratum faciens. Sed quandocumque datur gratia gratum faciens, illuminatur intellectus, et sic mittitur Filius; inflammatur affectus, et sic Spiritus Sanctus mittitur. Istam conclusionem ponit sanctus Doctor, 1 p., ibidem; et dictam probationem, in sententia, in responsione ad 3"", et etiam in responsione ad l" , ubi sic ait : " Licet omnia dona, in quantum dona sunt, attribuantur Spiritui Sancto, quia habet rationem primi doni, secundum quod est Amor, utsupra dictum est; aliqua (6) tamen dona, secundum proprias rationes, attribuuntur per quamdam appropriationem Filio, scilicet illa quae pertinent ad intellectum ; et secundum illa dona attenditur missio Filii. Unde Augustinus dicit, 4. de Trinitate (cap.20), quod Filius invisibiliter mittitur, cum a quocumque cognoscitur atque percipitur, j
Haec ille. Eamdem conclusionem ponit, i. Sentent., disi. i5, q. 4, art. 2. " Una, inquit, missio nunquam est sine alia; quia amor notitiam sequitur, et notitia perfecta, secundum quam est missio Filii, semper inducit amorem; et ideo simul infunduntur, et simul augmentantur. "
Haec ille.
Et, ad 4 , sic ait : " Illa notitia ex qua procedit amor, viget in fruentibus divino amore; perquam scilicet cognoscunt divinam bonitatem in quantum est finis, et in quantum est largissime fluens in eos sua beneficia; et talem notitiam perfecte non habent qui amore ipsius non accenduntur. "
Haec ille. B. - OBIECTIONES Contra tertiam conclusionem Argumenta Aureoli.
Sed contra ista arguit Aureolus (dist. 15, q. 1, ait. 2), signanter contra tertiam conclusionem, in hoc quod innuit quod non per omnem perceptionem veritatis dicitur mitti Verbum. Primo. Hoc, inquit, non videtur verum, cum sapientia aliquorum malorum hominum attribuatur dono Dei. Unde sapientia Salomonis perseveravit in eo, tempore quo extitit in peccato mortali; et tamen secundum eam missum est sibi Verbum, quod est sapientia, quam postulat, ubi ait : Mitte illam de coelis sanctis (Sapient., cap. 9, v. 10). Videtur ergo quod Verbi missio separetur in eo a dono charitatis. Secundo. Quia, Eccli. I, dicitur quod omnis sapientia a Domino Deo est, et quod fons sapientiae est Verbum Dei in excelsis. Et ibi loquitur sapiens de cognitione veritatis creaturarum, non solum de cognitione divinorum. Unde ait: Altitudinem coeli, latitudinem terne, et prof undum abyssi quis dimensus est 9 Et tunc subdit quod fons sapien-tiae est Verbum Dei in excelsis. Et hoc non esset, nisi Filius mitteretur dum percipitur omnis profunda veritas, esto etiam quod non spectet ad charitatem. Ergo idem quod prius.
Haec ille. C. - SOLUTIONES Ad argumenta contra tertiam conclusionem Ad argumenta Aureoli.
Ad primuni istorum dicitur quod, licet omnis sapientia sit donum Dei, non tamen per omnem sapientiam Verbum dicitur inhabitare illum cui sapientia illa datur, sed solum quando datur cum gratia gratum faciente; ac per hoc, cum missio personae fiat ad inhabitandum illum ad quem mittitur, non sequitur si aliquis habet sapientiam ex dono Verbi, quod ad eum mittatur Verbum. Et istam responsionem dat sanctus Doctor, i p., q. 43, art. 3, ad tertium argumentum, quod includit ista duo quae facta sunt ab arguente isto. Et eum dicitur de Salomone, etc;
dico quod, sicut fides non infunditur nisi illi ad quem mittitur Filius, illa tamen (ides manet, Christo desisente inhabitare quem prius habitabat; ita in infusione sapientiae, Salomon recipit Spiritum Sanctum et Filium, qui invisibiliter ad eum missi sunt; quando tamen ille mortaliter peccavit, non amisit ex toto illam sapientiam, dum personae ad eum missae ab eo recesserunt. Tamen non credo quod dum erat in peccato mortali, haberet perfecte illam actualem notitiam, de qua locutus est sanctus Doctor in 1. Sentent., ut statim in fine tertiae conclusionis recitavi. Ad secundum per idem. Modo ad primum argumentum quaestionis, negatur quod Pater mittatur. Nec valet probatio; quia dare et mittere differunt, ut dictum est. Aliter tamen solvit sanctus Thomas, 1 p., q. 43, art. 4, ad l" . Dicit enim quod, " si ly dare importat liberalem communicationem alicujus, sic Pater dat seipsum, in quantum liberaliter se communicat creaturae ad fruendum. Si vero importet auctoritatem dantis respectu ejus quod datur, sic non convenit dari in divinis, nisi personae quae est ab alio, sicut nec mitti. " Et intendit, ut videtur, quod dari non convellitur cum mitti, nisi datio importaret dictam auctoritatem. Ad illud in oppositum respondet, eadem quaestione, art. 1 (ad l ), quod " missio importat minorationem in eo qui mittitur, secundum quod importat processionem a principio mittente, aut secundum imperium, aut secundum consilium, quia imperans est major, et consilians est sapientior; sed in divinis non importat nisi processionem originis, quae est secundum aequalitatem, ut supra dictum est s.
Haec ille.