JOHANNIS CAPREOLI THOLOSANI ORDINIS PRAEDICATORUM, THOMISTARUM PRINCIPIS
DEFENSIONES THEOLOGIAE DIVI THOMAE AQUINATIS In Primo Sententiarum
ARTICULUS UNICUS A. - CONCLUSIONES
UTRUM IMAGO ET TRINITATIS VESTIGIUM IN CREATURIS REPERIATUR SEcuNDO, juxta eamdem distinctionem, quaeritur : Utrum in creaturis reperiatur imago et vestigium Trinitatis. Et arguitur primo quod non reperiatur imago. Dicit enim Hilarius in libro de Synodis,
quod imago est illius rei ad quam imaginatur species indifferens. Et iterum dicit quod imago est rei ad rem coaequandam indiscreta et unita similitudo. Sed Dei et creaturae non est species indifferens, nec potest esse aequalitas creaturae ad Deum. Ergo in nulla creatura est imago. Quod autem non sit in ea vestigium, arguitur sic. Effectus non repraesentat nisi suam causam. Sed causalitas creaturarum pertinet ad naturam communem, non autem ad relationes quibus personas distinguuntur et numerantur. Ergo in creatura non invenitur vestigium Trinitatis, sed unitatis essentiae. In oppositum est Magister, in praesenti distinctione. In praesenti distinctione erunt duo articuli. In primo videbitur quid sit vestigium aut imago, et in quo ab invicem distinguantur. In secundo videbitur in quibus rebus reperiantur vestigium et imago.