JOHANNIS CAPREOLI THOLOSANI ORDINIS PRAEDICATORUM, THOMISTARUM PRINCIPIS
DEFENSIONES THEOLOGIAE DIVI THOMAE AQUINATIS In Primo Sententiarum
ARTICULUS UNICUS A. - CONCLUSIONES
UTRUM PROPRIETATES PERSONALES SINT DIVINA ESSENTIA IRCA trigesimam tertiam distinctionem quaeritur : Utrum proprietates personales sint divina essentia. Et arguitur quod non. Nam essentia proprietatis relativae est ad aliud se habere; sed esse divinae essentiae non est ad aliud se habere; igitur haec non est illa. Major patet per Philosophum^ in Praedieamentis (cap. de his quae ad aliquid). Minor probatur : quia divina essentia est maxime absoluta, et per se subsistens; igitur et esse ejus. In oppositum arguitur. Quia omnis res quae non est diviua essentia, est creatura ; sed proprietas relativa, realiter competit Deo; igitur, si non est divina essentia, erit creatura; et ita non erit adoratio Iatriae exhibenda, contra illud quod in praefatione cantatur : Et in personis proprietas, et in majestate adoretur aequalitas.
In hac quaestione erunt duo articuli. In primo ponentur conclusiones. In secundo movebuntur obiectiones.