JOHANNIS CAPREOLI THOLOSANI ORDINIS PRAEDICATORUM, THOMISTARUM PRINCIPIS
DEFENSIONES THEOLOGIAE DIVI THOMAE AQUINATIS In Primo Sententiarum
ARTICULUS UNICUS A. - CONCLUSIONES
UTRUM ILLA PENES QUAE VESTIGIUM ATTENDITUR DISTINGUANTUR AB EO IN QUO SUNT TERTio, circa tertiam distinctionem, quaeritur : Utrum illa penes quae attenditur vestigium vel imago Trinitatis realiter distinguantur a rebus in quibus sunt. Et arguitur quod non. Nam vestigium attenditur penes ista tria : unum, verum, bonum. Sed ista non sunt alia a rebus in quibus sunt, cum quaelibet res essentialiter sit vera, una et bona. Igitur etc. Similiter, imago attenditur penes memoriam, intelligentiam, voluntatem. Sed potentiae animae non videntur esse aliud quam anima. Igitur etc. In oppositum arguitur sic. Nam pars vestigii et imaginis sunt plures secundum rem. Sed illud in quo invenitur vestigium vel imago, est unum secundum rem. Unum autem non est multa. Ergo sequitur quod tam pars vestigii quam imaginis sunt aliud vel alia ab illis in quibus inveniuntur. In hac quaestione erunt duo articuli juxta materiam argumentorum. In primo videbitur an partes vestigii sint distinctae secundum rem a re in qua I. - )2 vestigium Trinitatis invenitur. In secundo hoc idem de partibus imaginis perscrutabitur consequenter.