JOHANNIS CAPREOLI THOLOSANI ORDINIS PRAEDICATORUM, THOMISTARUM PRINCIPIS
DEFENSIONES THEOLOGIAE DIVI THOMAE AQUINATIS In Primo Sententiarum
ARTICULUS UNICUS A. - CONCLUSIONES
UTRUM THEOLOGIA SIT SCIENTIA Cmei Prologum primi Sententiarum quaeritur : Utrum theologia sit scientia. Et arguitur primo quod non : quia omnis scientia est habitus demonstrativus ex primis et veris; sed theologia non demonstrat nec procedit ex primis et veris; ergo non est scientia. In oppositum arguitur sic. Nam August. dicit 14. deTrinitat.: Huic seientiae tribuitur illud tantummodo, quo fides salubriter gignitur, nutritur, defenditur et roboratur; hoc autem ad nullam scientiam pertinet nisi ad theologiam; igitur theologia est scientia. In hac quaestione duo erunt articuli. In quorum primo ponentur conclusiones. In secundo movebuntur obiectiones. Sed antequam ad conclusiones veniam, praemitto unum, quod per totam lecturam haberi volo pro supposito, et est quod nihil de proprio intendo influere, sed solum opiniones quae mihi videntur de mente S. Thomae fuisse recitare, nec aliquas probationes ad conclusiones adducere praeter verba sua, nisi raro. Objectiones vero Aureoli, Scoti, Durandi, Joannis (a) Eximii veritatis scholae professoris fratris Johannis Capreoli tholosam, ordinis Praedicatorum, liber primus Defensionum Theologiae Divi Thomae de Aquino in primo sententiarum feliciter incipit. Circa Prologum primi sententiarum, quaeritur (etc). Pr. (Editio Princeps.) de Ripa, Henrici, Guidonis de Carmelo, Garronis, Adam et aliorum sanctum Thomam impugnantium propono locis suis adducere et solvere per dicta S. Thomae.