JOHANNIS CAPREOLI THOLOSANI ORDINIS PRAEDICATORUM, THOMISTARUM PRINCIPIS
DEFENSIONES THEOLOGIAE DIVI THOMAE AQUINATIS In Primo Sententiarum
ARTICULUS UNICUS A. - CONCLUSIONES
UTRUM HAEC CONCEDENDA SIT, DEUS GENUIT DEUM i ne a distinctionem quartam quaeritur : Utrum ista sit concedenda : Deus genuit Deum. Et arguitur quod non. Quia terminus in subjecto positus non restringitur per terminum positum in praedicato, ratione significationis, sed solum ratione temporis consignificati. Sed cum dico : Deus creat, hoc nomen Deus supponit pro essentia. Ergo cum dicitur : Deus generat Deum, non potest iste terminus Deus, ratione praedicati notionalis supponere pro persona, sed supponet pro essentia. Sic autem supponendo, conclusio est falsa, cum essentia non generet. Ergo, etc. In oppositum arguitur sic. Habens deitatem genuit habentem deitatem. Ergo Deus genuit Deum. Consequentia tenet ab aequipollenti ad aequipollens. Antecedens patet; quia Pater habens deitatem genuit Filium habentem deitatem. In hac quaestione erunt tres articuli. In primo enim videbitur de significato hujus nominis, Deus. In secundo, de veritate hujus: Deus non genuit Deum. In tertio, de veritate hujus : Deus genuit Deum.