JOHANNIS CAPREOLI THOLOSANI ORDINIS PRAEDICATORUM, THOMISTARUM PRINCIPIS
DEFENSIONES THEOLOGIAE DIVI THOMAE AQUINATIS In Primo Sententiarum
ARTICULUS UNICUS A. - CONCLUSIONES
UTRUM DEUS SIT SUBJECTUM THEOLOGIAE ULTiMo circa prologum quaeritur : Utrum Deussit subjectum hujus scientiae. Et arguitur quod non. Quia omnia quae determinantur in aliqua scientia comprehenduntur sub subjecto ejus. Sed in sacra Scriptura agitur de multis aliis quam de Deo; puta de creaturis, et de hominum moribus. Ergo Deus non est subjectum hujus scientiae. In oppositum arguitur sic. Illud est objectum, de quo est principaliter sermo in scientia. Sed Deus sic se habet respectuTheologiae. Ergo est subjectum ejus. In hac quaestione erunt duo articuli. In primo ponentur conclusiones. Insecundo movebuntur obiectiones.