JOHANNIS CAPREOLI THOLOSANI ORDINIS PRAEDICATORUM, THOMISTARUM PRINCIPIS
DEFENSIONES THEOLOGIAE DIVI THOMAE AQUINATIS In Primo Sententiarum
ARTICULUS UNICUS A. - CONCLUSIONES
UTRUM DEUS SIT A NOBIS PRO STATU VIAE INTELLIGIBILIS IRCA secundam distinctionem quaeritur : Utrum Deus sit a nobis pro statu viae intelligibilis. Et arguitur quod non: quia Deus non est pbantasiabilis, nec aliquo sensu perceptibilis : igitur nec est a nobis pro isto statu intelligibilis. Tenet consequentia : quia pro isto statu intellectus noster sic se habet ad phantasmata, sicut visus ad colores. Antecedens de se notum est : nam phantasmata non sunt nisi rerum sensibilium, et materialium. In oppositum arguitur. Deus pro isto statu a voluntate est diligibilis : ergo intelligibilis. Tenet consequentia : quia non fertur nisi in bonum intellectum. In hac quaestione erunt duo articuli. Primus habebit conclusiones. Secundus movebit dubitationes.